SAlomon in prouerbiis
c. 13. "Substantia festinata minuetur: que autem
paulatim colligitur manu
multiplicabitur."
/ 28. c. "Qui festinat ditari non erit
innocens."
/ Idem in ecclesiast. c. 3. "Tempus
acquirendi et tempus perdendi."
¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 2 scilicet
de thalete: "Thales qui primi sapiens
nominatus est secundum quem et septem sapientes
vocati sunt interrogatus quid difficillimum: ait
acquirere."
/ 6. c. scilicet de biante: "Bias vnus de
septem sapientibus quesitus quid faciens
homo letatur: lucrans ait."
¶ Aristotelis ethicorum: li. 8. c. 8. et fi. "Indigentie auxilium est lucrum."
/ Idem retho. li. 2.
c. 16. "Senes seruiunt lucro."
/ Idem
polyticorum. li. 5. c. 2. "De quibus. desident ciues
sunt lucrum et honor."
/ Lib. 6. c. 3. "Multi
magis appetunt lucrum quam honorem."
¶ Iesus filius sirach in ecclasiast. c. 5. "Noli
anxius esse in diuitiis iniustis."
/ 25. c. "Que
in inuuentute tua non congregasti
quomodo inuenies in senectute tua"
¶ Terentius in adelphis. c. 5. "Pecuniam in
loco negligere maximum interdum est lucrum."
¶ Oratius in epistolis: li. i. e. i. "O ciues ciues
querenda pecunia primum est
Uirtus post nummos."
/ Idem in sermonibus: lib. 2. serm. 5. "Dixi equidem et dico: captes astutus vbique
Testamenta senum: neu si vafer vnus et alter:
Insidiatorem proroso fugerit hamo.
Aut spem deponas aut artem illusus omittas."
¶ Ouidius de arte amandi: li. 2. "Credita non
sulci semper cum fenore reddunt."
¶ Seneca tragediarum in hercule etheo. c. 2. "Commoda cladibus
Magnis magna patent."
/ Idem epistolarum ad lucillum: li. 3. e. 3 "Repraesentat opes sapientia."
/ Li. 12 e. 2. et f. "Ex multis paupertatibus diuitie fiunt."
¶ Lucanus: li. i. "Paupertas fugitur: totoque aceersiturorbe."
¶ Lex dig. t. ad legem falci. li. predia: "Perposterum est ante nos locupletes dici quam
acquisierimus."
/ Ti. de regum. iur. l. infrascriptis: "Secundum naturam est commoda cuiusque rei eum
sequi quem sequuntur incommoda. Iure ciuili
equum est neminem cum alterius
detrimento vel iniuria fieri locupletiorem."
¶ Cassiodorus epistolarum: li. 7. e. 9. "A
paucis accipit qui nimium querit."
¶ Prouerb. metrice. extra ordo l. vag. "Dat
galienus opes: dat sanctio iustiniana.
Ex aliis paleas: ex istis collige grana."