Text List

Rubrica 6

Rubrica 6

De rebus propriis communibus et alienis

D rebus propriis communibus et alienis. Rubrica. 6.

CRonica de nugis philo sophorum. c. 6 scilicet de biante. "Bias vnus de septem sapientibus: quesitus quid dulce mortalibus: ait proprium."

Aristoteles pollyticorum: li. i. c. 8. "Prauum vtique videbitur esse plures principatum eumdem principari."

/ Lib. 2. c. i. "Minime cura sortitur quod plurimorum commune est: de propriis maxime curant omnes: de communibus autem minus. Duo sunt que maxime faciunt sollicite curare homines et diligere: proprium et dilectum."

/ 2. c. "Cure diuise litigia ad inuicem non faciunt. Communicantes multo magis dissidentes videmus quam separatim substantias habentes."

/ Idem yconomicorum: li. i. circa fi. "Nemo curat similiter aliena et propria. Quidam interrogatus quid magis rus impinguat: oculus domini inquit. Libius interrogatus quaale stercus optimum vestigia domini ait."

/ Idem retho. li. 3. et fina. c. 14 "Conspicabile magis est quod proprium est negotium eo quod alienum."

Iesus filius sirach: in ecclesiast. c 33. "Non dederis aliis possessiones tuas: ne forte peniteat te et depreceris pro illis. Dum adhuc superes et aspiras non immutabit te omnis caro: melius est enim vt filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum."

Tullius de officiis: li. i. c. 13 "Difficilis est cura rerum alienarum."

Ouidius de arte amandi: lib. 3. et fi. "Non bene cum sociis regna venusque manent."

Lucanus lib. i. "Nulla fides regni sociis omnisque potestas Impatiens consortis erit."

Plinius de naturali hysto. lib. 12. c. 19. "Mortalibus suarum rerum sacietas est: alienarumque auiditas."

Lex. dig. t. de seruitutibus vrba. prediorum. li. in re coni. "Propter imensas contentiones plerumque res ad diuisionem peruenit."

/ Ti. de legatis. ii. li. cum pater. §. dulcissimis. "Communio solet excitare discordias."

/ Ti. si a parente quis manumissus sit. l. ii. "Iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem."

/ Ex cod. ti. de iudeis. l. nemo. "Iustum est sua cuique committere."

/ Ti. mandati. l. in re mandata. "Sue quisque rei moderator atque arbiter est."

/ Ti. de contrahenda emp. et vendi. li. dudum. "Grauis videtur iniuria vt homines de rebus suis facem aliquid cogantur inuiti"

/ Li. 10 ti. quoniam et quibus debetur quarta pars etc. l. ii. "Naturale vicium est negligi quod communiter possidetur."

Paladius de agricultura. c. 6. "Presentia domini profectus est agri."

Cassiodorus epistolarum: li. i. e 21. "Unicuique patria sua carior est."

Uersificator fabularum esopi. 56. fabu. "Res tua te reperit argum: res altera cecum."

Ricardus iudex venuxinus: li. de pertractatione nuptis. c. 28. "Insipiens aliena colit propriumque relinquit. Plus alios quam se quis nisi stultus amat: Quam nostrum melius dicitur esse meum."

Prouerb. vulg. "Ele meio me cha nostro. Meio e cum altrum partir cha sol perdere Molino de consorte va liga con strope."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 6