SAlomon in ecclesast. c.
3. "Tempus cu
stodiendi: et tempus abiiciendi."
¶ Tullius retho. artis noue: li. 5.
c. 21. "Diligentia est accurata conseruatio suorum"
¶ Ouidius de arte amandi: li. 2. "Nec minor
est virtus quam querere parata tueri.
Casus inest illic: hic artis opus erit."
¶ Cato capitulo. i. "Rem tuam custodi."
¶ Cassiodorus epistolarum: li. i. e. 24. "Maior in conseruandis rebus quam in inueniendis
adhibenda cautela est: quia de initiis
predicatio debetur inuentio de custoditis
acquiritur laudata perfectio."
/ 43 e. "Que
studiosius diligimus maiori gratia custodimus."
/ Li. 11. e. i. "Cito expenduntur horrea que
assidua non fuerint adiectione fulcita.
Thesaurus ipse quam facile profunditur si nullis
iterum pecuniis compleatur."
¶ Auctor l. qui dicitur facetus. c. 7. "Res
leuis est querere: sed retinere labor."
¶ Bertrandus yconomica. c. 17. "Melius est
grauem pati famem quam patrimonii
venditionem."
/ 26 c. "Si nobiles sunt fratres.
melior est sepe eorum per mundum dispersio
quam hereditatis diuisio. nam sepe est eorum
grauis dissolutio huiusmodi hereditatis diuisio."
¶ Iacobus beneuentanus. c. 5 2. "Rem bene
custodi: quod habes dispergere noli.
Ne dispergaris et velut exul eas
Laus est magna viro sua si conseruat et auget.
Opprobrium contra si male tractet ea."