Text List

Rubrica 13

Rubrica 13

De modo diuitiarum cupiendarum et habendarum

¶ De modo diuitiarum capiendarum et habendarum. Rubrica. 13

SAlomon in prouerbiis. c. 30. "Ait salomon domino. Mendicitatem et diuitias ne des mihi: tribue tantum victui meo necessaria: ne forte saturatus illiciar ad negandum: et dicam quis est dominus et egestate compulsus furer: et periurem nomen dei mei"

Aristoteles ethicorum: li. 10. et fina. c. 7. "Contingit moderata possidentes agere que oportet."

/ Idem pollyticorum: li. 4. c. 9. "Bene fortuitorum est possessio que media omnium. facillima enim ratio obedire. Eu fortunium maximum est politicantes substantiam habere mediam."

Oratius in epistolis: li. i. e. 12. "Pauper enim non est cui rerum suppetit vsus. Si ventri bene si latius est: pedibusque tuis: nil Diuitie poterunt regales addere maius."

Seneca de tranquillitate animi. "Optimus pecunie modus est qui nec in paupertatem cadit nec procul a paupertate recedit."

Cato capitulo. 3. "Quod nimium est fugito: paruo gaudere memento. Tuta mage pupis est modico quae flumine fertur"

Prosper sub vlt. c. "Contentus modicis vitet sublimis haberi."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 13