Rubrica 14
Rubrica 14
De auaritia et cupiditate pecunie
!--226.xml--> IN exodo c. 20. "Non concupisces domum proximi tui: nec desideres vxorem eius: non seruum non ancillam non ouem nec bouem: non asinum: nec omnia que illius sunt."
In leuitico. c. 19. "Cum messueris segetes terre tue non tondebis vsque ad solum superficiem terre: nec remanentes spicas colliges: neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes."
/ Idem in ecclesias. c. 15. "Auarus non implebitur pecunia et qui amat diuitias fructus non capiet ex eis"
¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 24 scilicet de bione. "Bio ad pusilanimem diuitem ait: Non hic possidet opes: sed opes eum."
¶ Aristotelis retho. li. i. c. 19. "Accidit pauperibus propter indigentiam concupiscere pecunias: diuitibus autem propter ptantemconcupiscere nisi necessarias delectationes."
/ Li. 2. c. 16 "Iuuenes minime sunt amatores pecuniarum propterea quod nondum indigentiam experti sunt."
/ Idem ethicorum: li. 4. c. i. "Pecunias dicimus omnia quorumcumque dignitas munismate mensuratur. Prodigus multum videtur melior esse illiberali: quoniam hic quidem prodest multis: hic autem nulli: sed nec in seipsum."
/ Illiberalitas insanabilis est. "Uidetur senectus et omnis impotentia illiberales facere: magis connaturalis est hominibus prodigalitate. multi enim amatores pecuniarum magis quam datores"
/ Idem magnorum moralium: li. i. c. 42. "Illiberalis est: qui non consumit in que oportet: et quecunque oportet et quando oportet."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiast. c. 10. "Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet."
/ 18. c. "Uiro cupido et tenaci sine ratione est substantia. Qui aceruat ex animo suo iniuste aliis congregat: et in bonis illius alius luxuriabitur. Qui sibi nequaem est cui alii bonus erit: et non iocundabitur in bonis suis"
¶ Terentius in adelphis. c. 26 "Uicium commune omnium est quod nimium ad rem in senecta attenti sumus."
¶ Salustius in catilinario "Auaritia fidem probitatem ceterasque bonas artes subuertit. pro his superbiam crudelitatem deos negligere omnia venalia habere docuit. Auaricia semper infinita insaciabilis est: neque copia: neque inopia minuitur."
¶ Oratius in epistolis l. i. e. i. "Feruet auaritia miseraque cupidine pectus. Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem Possis: et morbi magnam deponere partem."
/ Epistola. 2. "Quod est cui contingit nil amplius optet. Semper auarus eget: certum voto pete finem."
/ Li. 6. et fi. c. 5. "Due res que possunt homines ad turpem compendium commouere: inopia atque auaritia."
¶ Ouidius fastorum: libro i. "Tempore creuit amor qui nunc est summus habendi. Uix vltra quo iam progrediatur habet."
¶ Quintillianus declamationum. 14 declam. "Omnia facinora nisi fallor causas vel de cupiditate vel de simultatibus trahunt."
¶ Iacobus apostolus epistola vnica. c. 4. "Unde bella et lites inter vos nonne hinc ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris."
/ Libro. 6. e. 2. "Auarus quomodo pecunia vtendum sit non exaudit. Auarus animus nullo saciatur lucro."
/ Libro. 19. e. 2. "Desunt inopie multa: auaritie omnia. In nullum auarus bonus est: in se pessimus."
/ Libro 20. et fina. e. 2. "Qui multum habet plus cupit. Neminem pecunia diuitem fecit. Imo etiam nulli non maiorem sui cupiditatem incussit."
/ Idem de consolatione ad helbiam matrem: "Auaritia est vehementissima humani generis pestis. Cupiditati nihil satis est: nature satis est etiam parum. Quicquid desiderio quod non ex inopia sed vitio nascitur congesseris: non finis erit cupiditatis: sed gradus."
¶ Frontinus: li. 4. et fi. t. 5. "Casilini obsidente hannibale tantam inopiam perpessi sunt vt centum denariis murem venisse proditum memorie sit: eiusque venditorem fame periisse: emptorem autem vixisse."
¶ Iuuenalis: lib. 4. saty. 3. et finali. "Non propter vitam faciunt patrimonia quidam Sed vicio ceci propter patrimonia viuunt"
/ Libro. 5. et fina. saty. 2. "Crescit amor numi quantum ipsa pecunia crescit Nec plura venena. Miscuit aut ferro crassatum sepius vllum. humane mentis vicium: quam seua cupridoIndomiti census."
¶ Lex dige. ti. de vulga. et pupilla. substi. l. 2. §. interdum. "Improbum esse iulianus existimat eum qui sollicitus est de viuentis hereditate."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 3. "Non sibi non aliis prodest dum viuit auarus. Et prodest aliis et sibi dum moritur."
¶ Hieronymus in prologo principii biblie: "Non habet auaro tam deest quod habet quam quod non habet."
¶ Auctor l. de for. hone. vite. c. 2 "Non que apud te habes tanquam aliena seruabis: sed pro te tanquam tua et dispones et vtaris"
¶ Cecilius de beata vita: li. 4. "Tres sunt affectus qui homines in omnia facinora precipites agunt: ira: cupiditas: libido."
¶ Prudentius de psicomachia. c. 8. "Parcit ne propriis amor inficiatus habendi. Pignoribus spoliatque suos fames ipsa natos"
¶ Cato. c. 5. et fi. "Utere quesitis opibus: fuge nomen auari. Quid tibi diuitie si pauper semper abundas."
/ Libro. 3. c. 5. Auartitie nihil satis est. Capitulo. 6. "Quamuis fluente diues auri gurgite: Non expleturas cogat auarus opes. Oneretque baccis colla rubri littoris Ruraque centeno scindat optima boue. Nec cura mordax deserit superstitem. Defunctumque leues non comitantur opes"
/ Li. 12. et fi. e. i. "Reginam illam procatium vitiorum auaritiam fuge: cui cuncta crimina detestabili denotatione famulantur. Auaritia arma suscipit ex talentis: et per dulcedinem superat quos amata deceptione captiuat."
/ Idem de charitate seu dilectione dei. c. 5. "Hydropici more qui plus bibendo plus sitit: pecunie cupiditas ex multiplicatione grandescit."
¶ Auctor l. qui dicitur pamphylus. in fi. in apilogo: "Dum bibit hydropicus magis et sitit et cupit vndam. Sic magis exardet semper auaritia."
Libro 8. et antepenultimo. "Quid tibi diuitiis opus est: que semper auaro Esuriem pariunt: quanto tibi plura parasti: Tanto plura cupis et habendis acrius ardes. Sicque famen faciens defectum copia mittit"
¶ Mattheus vindocinensis de hysto. tobie c. 25. "Desit auaritie fex cui sua deesse stupescit. Copia nuda sitis ebria plena fames."
/ Idem in poetria. partis. i. c. 19. "Aurum roma sitit: dantes amat absque datiuo. Accusatiuo roma fauere negat."
¶ Heinricus samariensis: li. i. partis. 2. "Ipsa cupit mundi venalis curia pape. Prostat et infirmat cetera membra caput. Sacrum cerne nephas nostro prudentius euo Uenditur in turpi conditione foro Crisma sacrum: sacer ordo altaria sacra sacrata Dona. quid hoc vltra venditur ipse deus. Si foret vt quondam lucretia casta crumena: Cum sibi porrigitur cedet auara tibi.Uenditur o dolor omnificis sententia nummis Iudicium pium copia frangit opum."
¶ Gaufridus in poetria. c. 101. "Liber is est vitiis qui non inseruit abundans. Cui satis est quod habet: pauper qui plus cupit."
¶ Iacobus beneuentanus. c. 11. "Hydropico similis nunquam saciatur auarus. Infelix requie nocte dieque caret. Custos non dominus estat auarus opum."
¶ Auctor l. qui incipit astrolabi. "Hydropico similis nemo nisi diues auarus. Ex lucro lueri multiplicando sitim."
On this page