Rubrica 2
Rubrica 2
De imperio et potestate et dominatione priuatorum
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 3. "Quanto magnus es humilia te in hominibus et coram deo inuenies gratiam."
/ 33. c. "Filio et mulieri: fratri et amico non des potestatem super te in vita tua. Non dederis aliis possessiones tuas: ne forte peniteat te: et depreceris pro illis: dum adhuc superes et aspiras non immutabit te omnis caro. melius est enim vt filii tui te rogent: quam te respicere in manus filiorum tuorum."
¶ Terentius in adelphis. c. 3. "Qui imperium credat grauius: aut stabilius vi quod sit quam illud quod amicitia adiungitur."
¶ Uirgilius eneid. lib. 6. ad fi. "He tibi erunt artes: pacisque imponere mores. Parcere subiectis: et debellare superbos."
¶ Tullius retho. artis vereris: lib. 2. c. 11. "Potentia est ad sua conseruanda et alterius obtinenda: idonearum rerum facultas."
¶ Lucanus: li. i. circa prin in. 2 charta. "Nulla fides regni sociis: omnisque potestas. Impatiens consortis erit"
¶ Ualerius maximus: li. 5. ti. i. in fi. "Ea demum tuta est potentia quae viribus suis modum imponit"
¶ Lex dig. t. si a parente quis manumissus sit. l. ii. "Iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarumalienationem."
/ Ti. de contrahenda emptione. l. dudum. "Grauis videtur iniuria vt homines de rebus suis facere aliquid cogantur inuiti."
¶ Macrobius saturnaliorum: lib. 2. c. 18 exautior liberii: "Potestas non solum si inuitet: sed etiam si supplicet cogit."
¶ Gregorius in pastorali. c. 10. "Quid est potestas culminis nisi tempestas mentis: in qua cogitationum semper procellis nauis cordis quatitur: huc illucque incessanter impellitur vt per repentinos excessus oris et operis quasi per obuiantia saxa srangantur."
On this page