Rubrica 1
Rubrica 1
De potentioribus et impotentioribus maioribus et minoribus
TErtius liber tractat de potentia et honoribus et contrariis et pertinentibus ad hec sub his titulis.
¶ Aristoteles pollyticorum: li. 6. c. 2 "Semperquerunt quod iustum et quod equale est. qui minores sunt: praeeminentes autem nihil curant."
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 4. "Noli resistere contra faciem potentis: nec coner contra ictum fluuii."
/ 8. c. "Non litiges cum homine potente ne forte incidas in manibus eius. Noli fenerari homini fortiori te. Quod si feneraueris quasi perditum habe."
/ In phormione. c. 3. "Quam inique conparatus est: hi qui minus habent vt semper ali quid addant diuitioribus."
¶ Salustius in iugurtino. "In omni certamine qui opulentior est etiam si accipit iniuriam: tamen quia plus potest facere videtur."
/ Idem epistolarum ad lucillum: libro. 2. e. 5. "Sapiens nunquam potentum iram prouocabit: immo et declinabit iram aliter quam in nauigando procellam."
¶ Iuuenalis: li. 3. saty. 2. "Omne animi vicium tanto conspectaris in se. Crimen habet quanto maior qui peccat habetur."
¶ Lex dig. t. de alienatione iuditii et caetera. l. iii. in prin. "Potentiori pares esse non possumus."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 2. "Quem leo non tetigit dum mordet aranea ledit Cole non tantum grandia: parua caue."
¶ Macrobius satumaliorum: lib. 2. c. 18 exautior liberii: "Potestas non solum si inuitet: sed etsi supplicet cogit."
¶ Cato. c. i. Maiori cede: "Minorem ne contempseris: Nil arbitrio virium feceris. Miserum noli irridere."
/ Capitulo. 2. "Uincere cum possis interdum cede sodali. Obsequio quoniam dulces retinentur amici. Que superare potes interdum vince ferendo."
/ Capitulo. 5. et fina. "Dimissos animos et tacitos vitare memento. Quod flumen est placidum forsan latet altius vnda Cede locum lesus fortune cede potenti. Ledere qui potuit poterit aliquoniam prodesse."
¶ Boetius de consolatione: libro. 3 c. 10. "Qui se volet esse potentem: Animos domet ille feroces. Nec victa libidine colla Fedis submittat habenis."
¶ Cassiodorus: epistolarum: lib. i. e. 21. "Si dominus vincat oppressionis inuidia est: equitas vero creditur si supplicem superare contingat."
/ 44. e. et penult. "Plerumque res parue plus preualent prestare: quam magne possunt obtinere diuitie."
¶ Uersificator fabularum esopi. fa. 13. "Non sit qui studeat: quia maior obesse minorit Cum bene maiori possit obesse minor."
/ Fabula. 18. "Summum vincere parua pudet. Si vincat minimum summus: sic vincere vici est. Tu qui summa potes ne despice parua potentem. Nam prodesse potest si quis obesse nequit."
¶ Iohannes solobriensis anglicus in polycratone: li. 4. "Dionydes pirata ab alexandro rege apprehensus: interrogatusque quid ei videretur: quod mare haberet infestum: liber contumacia quid tibi inquit tu orbem terrarum. Sed quia id ego vno nauigio facio latro vocor: quia tu magna classe diceris imperator. Si solus captus sit alexander latro erit si ad nutum dionydi famulentur populi: erit dionydes imperator."
¶ Auctor l. qui incipit astrolabi. "Ira potentis erit quasi fulgoris ictus habenda. Sicut hic est sic est illa cauenda tibi."
On this page