Rubrica 4
Rubrica 4
De arrogantia: insolentia: iactantia et vanagloria
¶ Aristoteles magnorum moralium: libro i. capitulo 52 "Iactantior est plus eis que sunt sibi fingens esse aut scire que non sciuit."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris: libro i. capitulo 12. "Ex arrogantia odium solet euenire: ex insolentia arrogantia."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum: libro 12. et. 2 et fina. "Diuitie insolentiam dant: nihil est aliud insolentia quam spes false magnitudinis"
/ Idem de remedio fortuitorum. capitulo 21. et fina. "Facilius reges animum nulla vanitate rerum tumentium."
¶ Auctor libelli de fortu. honeste vite. capitulo 2. "Non eris arrogans. Que nosti sine arrogantia postulanti imparties."
¶ Isydorus solliloquiorum: libro 2. capitulo 13 "Caue inanis glorie studium non te arroges: non te iactes: non te insolenter extollas."
¶ Gaufridus in poetria. capitulo 31. "Cum fueris maior aliis te finge minorem. Et de te mentire tibi nec sic in abyssum. Deitias alios vt te super ethera tollas Uincat opus verbum: minuit iactantia famam"
/ Capitulo. 84. "Utere consilio: licet omnia noueris vnus Maior in hoc aliis: in verbis sis tamen vnus Ex aliis: nec sis elati sed socialis Eloquii: veterum clamat doctrina: loquaris Ut plures: sapias vt pauci."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiastco. 32. "In multis esto quasi inscius: et audi tacens simul et querens."
¶ Ouidius de tristibus: lih. i. e. i. "Dum petit infirmus nimium sublimia penis: Icarus equoreas nomine fecit aquas."
¶ Ualerius maximus: libro 4. titulo de fiducia sua. "Laudata profecto fiducia est que estimationem sui certo pondere examinat: tantum sibi arrogans quantum a contemptum et insolentia distari satis est."
¶ Marcialis cocus libro vndique suscepto. capitulo 2. "Sepe ruis dumsepe petis nimis alta corona Fac sit sufficiens vna ruina tibi."
/ Capitulo. 3. "Altior assensus grauior plerumque ruina est. Sollicitudo grauis est preparatus honor Cum nimis alta petis citus incautusque ruina Et grauis et subita est secte timenda tibi."
¶ Uegetius de re militari: libro 3. t. 6. "Interdum imperita rusticitas. plura promittit: et credit se scire que nescit."
¶ Aucto libelli de formula honeste vite. capitulo 2. "Non altiori rei te imponas in qua statim tibi ascendenti tremendum: descendenti cadendum sit."
¶ Cassiodorus epistolarum: libro 5. e. 13. "Ignorat modum seruare presumptio: nec potest sub modo redigi cum licentia fuerit visa concedi."
¶ Uersificator fabularum esopi. 36 fabula. "Qui plus posse putat sua quam natura ministrat Posse suum superans se minus ipse potest."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria partis i. capitulo 6. "Inconsulta nocet presumptio fallitur errat: Naturale putans dilapidare bonum."
On this page