Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De presumptuositate seu fiducia sui falsa

¶ De presumptione seu fiducia sui falsa. Rubrica. 6.

SAlomon in prouerbiis capitulo 11. "Qui despicit amicum suum indigens corde est."

/ 14 capitulo. "Ambulant retro itinere et timens deum despicitur ab eo qui infami graditur via. Qui despicit propinquum suum peccat."

/ 17. capitulo. "Qui despicit pauperem exprobat factori eius."

Aristoteles rethoricorum. libro 2. capitulo 4. "Paruipensio est actus opinionis circa id quod nullo dignum videtur. Despectiuum est yronia."

/ 5. capitulo. "Nullus seipsum videtur paruipendere. Irreueuerentia est paruipensio et despectus quos enim multum despicimus non reueremur."

/ 15. capitulo. "Contrarium emulationi est despectio: et emulari ei quidem est despicere."

Ouidius methamorph. libro. 14. "Spernentem sperne: sequenti Redde vices."

Hieronymus in prefatione ysaie. "Plurimi stimulante inuidia quod consequi non valent despiciunt."

Marcialis cocus l. vndique suscepto. capitulo 2. "Contentum stulti contempnere didime laus est Et temui a stulto dedecus esse nego."

Cato. capitulo i. "Minorem ne contempsis."

/ Capitulo. 3 "Corporis exigui vires contempnere noli Consilio pollet cui vim natura negauit Iudicium populi numquam contempseris vnus Ne nulli placeas dum vis contempnere multos"

Cassiodorus de amicitia. capitulo 13. "Nemo au tumet se contemptum: si ei melior preferatur"

Isydorus solliloquiorum: libro 2. capitulo 54. et ante penultimo. "Nullum contempnas: nullum spernas."

Auctor l. qui dicitur facetus. capitulo 4. "Exhibeat cunctis placidus sapienter amorem Et nullum spernat: sit licet ipse miser."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5