Rubrica 6
Rubrica 6
De contemptu seu despectione
¶ De contemptu seu despectione. Rubrica. 7. IOb hystoria. capitulo 12. "Deridetur iusti simplicitas: lampas contempta apud cogitationes diuitum: parata ad tempus statutum."
¶ Salomon in prouerbiis. capitulo 3. "Abhominatio domini est omnis illusor: Illusores dominus deludet."
/ 9. capitulo. "Qui erudit derisores ipse sibi iniuriam facit. Noli arguere derisorem ne oderit te."
¶ Cronica de nugis philosophorum. capitulo 24. scilicet de bione. "Bio probat non esse vituperandum senium: quod cuncti peroptamus contingere."
¶ Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. "Ni pe res erumnam: communis enim fortuna: et furtum incertum."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. i. "Inuidus irrisor redi viuo crimine gaudet Et semel irrisum terque quaterque cupit."
/ Capitulo secundo. "Deridens alios non inderisus abibis Unde alios rides sceuola non facias Sic rides alium: vel si rideris: vtrunque Ridemus claudum dum rectum ridet alexi Ridemus risum de sapiente tuum. Culpa est maure: prius turpe sequi sue mag."
¶ Iohannes solobriensis anglicus in polycratone: libro i. "Demetrio regi in opprobrium puerilis leuitatis tali aurei a rege parthorum dati sunt. Eo siquidem munere exornanda visa est adolescentia senilis que immaiestate regni leuia committere minime verebatur."
On this page