Text List

Rubrica 8

Rubrica 8

¶ De terribilitate et metu. Rubrica. 8.

SAlomon in prouerbiis capitulo 15 "Secura mens quasi iuge conuiuium."

/ 20. capitulo. "Sicut rugitus leonis: ita et terror regis: qui prouocat eum peccat in animam suam."

Cronica de nugis philosophorum. capitul. 4 scilicet de chilone. "Chilo lacedemonius: qui fuit vnus de septem sapiententibus iubebat mansuetum esse: vt proximi reuereantur magisquam timeant."

Aristoteles ethicorum: libro 3. capitulo 7. "Terribilissimum est mors."

/ Idem pollyticorum: libro 5. capitulo 3 "Congregat etiam separatissimos communis timor."

Terentius in adelphis. capitulo 3. "Pudore et liberalitate liberos Retinere satius esse credo quam metu Qui imperium credat grauius aut stabiliusUi quod sit quam illud quod amicitia adiungitur. Malo coactus qui suum officium facit Dum id rescitum iri credit tuntisper cauet Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit. Ille quem beneficio adiungas ex animo facit. Studet par referre: praesens absensque idem erit Hoc patrum est potius consnefacere filium. Sua sponte recte facere quam alieno metu."

Tullius phylipicorum: libro i. "Metui et ob id odiosum esse inuidiosum est detestabile imbecillum caducum."

Ouidius de fastis: libro 4. "Excutitur terrore quies"

Seneca tragediarum in hercule furente. capitulo 3. "Opprimit leges timor."

/ In octauia. capitulo 10 "Decet timeri cesarem: At plus diligi."

/ Idem epistolarum ad lucillum: libro 18. epistola 5. "Timeri tam domi quam foris molestum est: tam a seruis quam a liberis. Nemo potest terribilis esse secure."

/ Idem de ira: libro 2. "Periculosius est timeri quam despici. Necesse est vt multos timeat quem multi timent."

Lex digestorum. titulo. quod metus causa et caetera. libro i. "Metus instantis vel futuri periculi causa metus trepidatio"

Macrobius saturnaliorum: libro 2. capitulo 7. "Colant te potius serui tui quam timeant: qui colitur etiam amatur. Non potest amor cum timore misceri"

/ 18 capitulo. exautior liberii: "Necesse est multos timeat quem multi timent."

Cassiodorus epistolarum: libro 2. epistola 5. "Solus metus cohibet quos fides promissi non retinet."

Claudianus: libro 3 "Non odium terrore moues."

Gregorius in pastorali capitulo 38. "Bona per semetipsa amanda sunt: et non penis compellentibus exequenda. Nam qui propterea bona facit: quia tormentorum mala metuit vult non esse quod metuit vt audenter committat illicita."

Isydorus in synonima solliloquiorum: libro 2. capitulo 45. "A subditis venerari magisquam timeri stude. Subiectiplus te reuereantur quam metuant: plus tibi officio dilectionis quam conditionis necessitate adhereant. Talem te redde subiectis vt magis ameris quam timearis. Odium timor affert. Fidem metus tollit. Non sis terribilis in subditis: sic his dominare vt delectent seruire."

Uersificator fabularum esopi. 32. fabula. "Cum timor in pacto sedit: promissa timore Arent: nil fidei verba timentis habent."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 8