Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De nobilitate et ignobilitate

¶ De nobilitate et ignobilitate. Rubrica. 11.

ARistoteles ethicorum libro 4. capitulo 4. "Nobiles dignisicantur honore."

/ Idem rethoricorum libro 2. capitulo 17. "Nobilitas est honorabilitas progenitorum. Nobile quidem est secundum generis virtutem. Differunt mores his qui nuper possederunt et hisqui ab antiquo: in eo quod omnia magis et maiora mala habent nuper ditati: quasi enim in eruditio diuitiarum est nuper ditatum esse."

/ Idem pollyticorum libro 4. capitulo 7. "Ingenuitas est virtus et diuitie antique. Nobiles esse videntur quibus existunt progenitorum virtus et diuitie. Nobilitas et virtus in paucis est."

Tullius inuectiua in salustium. "Sacius est me meis rebus gestis florere: quam malorum opinione niti: et ita viuere vt sit posteris mei nobilitatis initium et virtutis exemplum."

Ouidius methamorph. libro 13. "Nam genus et proauos et que non fecimus ipsi Uix ea nosti voco."

/ Idem de ptesto vel. i. e. 9. et per "Non census nec clarum nomen auorum: Sed probitas magnos ingeniumque facit."

/ Idem de luco. "Nobilitas hominis mens et deitatis imago Nobilitas hominis virtutum clara propago Nobilitas hominis humilem releuare iacentem. Nobilitas hominis mentem refrenare furentem Nobilitas hominis nisi turpia nulla timere."

Seneca tragediarum in hercule furente. capitulo 3 "Qui genus iactat suum: Aliena laudat."

/ Idem epistolarum ad lucillum. libro 5. epistola 10 "Habet ipse hoc optimum generosus animus quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida."

/ Idem de moribus: "Nobilitas est hominis generosus animus."

Iuuenalis: libro 3. satyra 2. "Scemata quid faciunt. Nobilitas sola est atque vnica virtus. Miserum est aliene incumbere fame Malo patri tersit tersites: dummodo tu sis Eacide similis vulcanaque arma capescas. Quam te tersite similem producat achilles."

Lex auten. ti. de consulibus. §. alia vero non decorabitur: "Uxores corruscantur radiis maritorum."

Ualerius maximus: libro 3 t. "de hishumili loco natis clari euaserunt."

/ Tullis hostilii incunabula agreste tugurium cepit. "Eiusdem ado lescentia in pecore pascendo fuit occupata. Ualidior etas imperium romanum rexit. Cumduplicanuit senectus excellentissimis ornamentis deeorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit. Uarro miro gradu ad consulatum macelaria patris tabernacula conscendit. Socrates non solum hominum consensu verumetiam appolinis oraculo sapientissimus iudicatus phanarete matre obstetrice et sophonisco patre marmorario genitus ad clarissimum glorie lumen excessit. Euripides quam matrem: aut quem patrem demosthenes habuerit: ipsorum quoque seculo ignotum fuit. Alterius autem matrem cultelos vendidisse omnium pene doctorum littere loquuntur. Sed quid aut illius tragica: aut his oratoria vi clarius."

Beotius de consolatione: libro 3. capitulo 7. "Inest dignitas propria virtuti: quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit."

/ 11. e. "Uidetur esse nobilitas quedam laus de meritis prouentuum proueniens. Siquid est in nobilitate bonum id arbitror esse solum vt imposita nobilibus necessitudo videatur ne a maiorum virtute degenerent."

/ 12. e. "Omne hominum genus in terris simili surget ab ortu. Quid genus et proauos strepitis. Si primordia vestra Auctoremque deum spectes: nullus degener extat. Ni viciis peiora fouens proprium de serat ortum."

Cassiodorus epistolarum: libro epistola 17. "Tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit."

/ Libro 5. epistola 4. "Dignitas nec diuitiis nec solis natalibus inuenitur: sed tantum eam cum doctrina coniuncta potest impetrare prudentia. Hec est indubitata nobilitas que moribus probatur ornata."

/ Libro 8. epistola 19 "Si inueterate et per genus ducte diuitie nobiles faciunt: multo magis praestantior est cuius origo thesaur prudentie locuplex inuenitur."

/ Libro 9. epistola 8. "Doctrine perfacile est ornare generosum: que etiam ex obscuro nobilem facit."

/ 22 epistola. "Abunde cognoscitur quisquis teste fama laudatur."

Claudianus: libro 4. "Asperius nihil est humili cum surgit in altum."

Andreas ad gualterium de amore: libro i. "Sola fuit morum probitas que primitus homines nobilitate distinxit ac generis inducit differentiam. Magis ex moribus quam ex sanguine deprehenditur cuiusque nobilitas."

Gualterius de castellione: libro i. "Uirtus non queritur extra. Non eget externis qui moribus intus abundat. Nobilitas sola est: animum qua moribus ornat."

Mattheus vindocinensis. in poetria partis i. capitulo 6. "Uirtus nobilitat animum: virtute remota: Migrat in exilium nobilitatis honor."

Heinricus samariensis: libro i. partis i. "Non presigne genus nec clarum nomen auorum: Sed probitas vera nobilitate viget."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11