Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De famulis et domesticis

¶ De famulis et domesticis. Rubrica. 10

SAlomon in prouerbiis. capitulo. 15 "Conturbat domum suam qui sectatur auaritiam."

Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. "Esto adherentibus tractabilis non sublimis: nam despicientium tumorem vix equidem tolerabunt serui: modum vero tractabilium cuncti ferunt alacriter."

Iesus filius sirach in ecclesiastico. capitulo 8. "Noli esse sicut leo in domo tua euntes domesticos tuos et opprime subiectos tibi."

Seneca epistolarum ad lucillum: libro 18. epistola 5. "Timeri tam domi quam foris molestum est: tam a seruis quam a liberis."

/ Idem de breuitate vite: "Eorum miserrima est conditio: qui nec suis quidem laborant occupationibus: ad alienum dormiunt sonum: ad alieuum ambulant gradum: ad alienum comedunt appetitum."

Boetius de consolatione: libro 3. capitulo 9. "Que pestis est efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus."

Bertrandus Yconomica. capitulo 15. "Famulum alti cordis repelle: vt futurum inimicum. Famulum tuis moribus blandientem repelle. Famulum de facili se verecundantem dilige vt filium."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10