Text List

Rubrica 13

Rubrica 13

De laude et commendatione

¶ De laude et commendatione. Rubrica. 13

IOb hystoricus capitulo 18. "Lux impii extinguetur: nec splendebit flamma ignis eius."

/ 20. capitulo. "Laus impiorum breuis est."

Psalmista 32 pslamus "Rectos decet laudatio."

Salomon in prouerbiis. capitulo 27 "Laudet te alienus et non os tuum."

/ 24. capitulo. "Uir fidelis multum laudabitur."

Cronica de nugis philosophurum. capitulo 6. scilicet de biante. "Bias vnus de semptem sapiententibus ait: Indignum virum ne laudes ob diuitias."

Aristoteles ethicorum libro i. capitulo 7. "Uidetur omnio laudabile in quale quid esse: et ad aliquid qualiter habere laudari. Sunt laudes per relationem. Laus est operum similiter et corporalium et animalium"

/ Idem magnorum moralium. libro i. capitulo 42. "Liberalis est laudabilis."

/ 71. capitulo. "Laudabiles sunt prudentes. Laus virtus est."

/ Idem rethoricorum libro i. capitulo 16 "Laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis. Commendatio operum est."

/ Libro 2. capitulo 9. "Laudare presentem adulationis est."

Iesus filius sirach in ecclesiastico capitulo 15. "Non est speciosa laus in ore peccatoris."

Oratius in epistolis libro i. epistola 19. "Qualem commendes etiam atque aspice ne mox Incutiant aliena tibi peccata pudorem."

/ Libro secundo. epistola 2. "Plenius equo Laudat venales qui vult excludere merces."

Tullius rethoricorum artis noue libro 3. capitulo 2. "Non solum laudis causa rectum sequi conuenit: sed si laus consequitur duplicatur recti appetendi voluntas"

/ Idem phylipicorum libro 2. "vt quondam morbo aliqui ex sensus stupore suauitatem cibi non sentiunt: sic libidinosi auari facinorosi vere laudis gustum non habent."

Ouidius epistolarum. 12. epistola. "Ut culpent alii: tibi me laudare necesse est."

/ Idem de ponto libro 4. et finali. epistola 2. "Excitat auditor studium laudataque virtus. Crescit et immensum gloria calcar habet."

Paulus apostolus. epistola 2. ad corithios. capitulo 10. "Qui gloriatur in domino glorietur. non enim qui seipsum commendat ille probatus est: sed quem dominus commendat."

Seneca in epistolis ad lucillum libro 7. epistola 4. "Quid letaris quod ab hominibus his laudatus es quos non potes ipse laudare. Qualis quisque sit sciens si quemadmodum laudet aspexeris."

/ Libro 8. epistola 2. "Magnisicum est laudari a laudato viro laude digno. Merentem laudare iustitia est."

/ Idem de tranquillitate animi: "Qui non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum: inde sibiipsi ipse assentatus est."

/ Idem de remediis fortuitorum. capitulo 8. "Displicere malis laudari est."

/ Idem de moribus: "Neminem cito laudaueris: neminem cito accusaueris."

Plinius de naturali hystoria in prohemino. "Benignum est et plenum ingenii pudoris profiteri per quos profeceris."

Ualerius maximus libro 4. titulo de paupertate. capitulo 4. "Non est necessaria solide laudi cupidinis anxia diuitiarum comparatio."

Macrialis cocus libro vndique suscepto. capitulo 2. "Uituperat subito: subito qui laudat alebs. Nulli credo decus laudari a turpibus herme Sed nec laudari ob turpia credo decus Premio vel laudes abnuimus sceleri."

Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 2. "Lauda parce: vitupera percius: nam similiter reprehensibilis est nimia laudatio quam immoderata vituperatio. illa siquidem adulatione: ista malignitate suspecta est. Non quamultis: sed qualibus placeas cogita."

/ 4. capitulo. "Sit tam triste tibi laudari a turpibus ac si lauderis ob turpia. Nec extollas quemquam nec deiicias."

Cato capitulo 2. "Cum te aliquis laudat iudex tuus esse memento. Plus aliis de te quam tum tibi credere noli."

/ Capitulo 3. "Nec te collaudes necte culpaueris ipse Hoc faciunt stulti quos gloria vexat inanis."

/ Capitulo. 5. et finali. "Laudaris quicumque palam quodcumque probaris Hoc vide ne rursus leuitatis crimine damnes. Parce laudato: nam quem tu sepe probaris. Una dies qualis fuerit ostendet amicus."

Boetius de disciplina scholarium: libro 3. "Rerum effectus exhibtione operis declaratur."

Cassiodorus epistolarum: libro i. epistola 2. "Quid maius queritur quam ibi inuenisse laudum testimonia vbi gratificatio non potest esse suspecta."

/ 3. epistola. "Crescere virtutes solent ad preconii fastigium."

/ Libro 8. epistola 3. "Cum successor amplius laudari nititur precedentis fama letatur."

/ Libro 4. epistola 30. "Perfectum opus suum laudat auctorem."

/ 31. epistola. "Prudens frequentiam non respuat hominum in qua se nouit esse laudandum. alioquin virtutibus fama tollitur si earum merita in hominibus nesciantur."

/ Libro 9. epistola 22. "Magnus verecundie stimulus est laus parentum dum illis non patimur esse impares quosgaudemus auctores."

/ 25. epistola. et finali. "Gloriosis dominis gratiora sunt preconia quam tributa."

/ Libro 11. epistola 23. "Iuste potiora consequitur qui de commissa sibi negocii perfectione laudatur."

Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 2. "Alterius laudes moderate dicere laudo. Sed proprias nemo si sapit ipse refert."

Andreas ad gualterium de amore: libro i. "Callidi videntur blandimenti obtinere commentum laudes aspectum laudati prolate."

Mattheus vindocinensis de hystoria tobie. capitulo 30. "Se laudi conformet opus: nisi facta marrites Uerbis verba nocent friuola: fructus abest"

Prouerbia vulgaria "Loura loda el maestro Chi lalda el mato fal saiire."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 13