Text List

Rubrica 14

Rubrica 14

De fama seu estimatione laudabili et infamia

¶ De fama seu estimatione laudabilis et infamia. Rubrica. 14.

SAlomon in prouerbiis. capitulo 15. "Fama bona impinguat ossa."

/ 22. capitulo. "Melius est nomen bonum quam diuitie multe Super aurum et argentum gloria bona."

/ Idem in ecclesiaste capitulo 7. "Melius est nomen bonum quam vnguenta preciosa."

Isocrates in exhortationibus capitulo 2. "Uerere crimina tametsi falsa sunt: nam plerique veritatem ignorant: opinionem autem coniectant. Decet quidem formidatum esse malis vite exitium: virtuosis vero ignominiam vite."

Iesus filius sirach in ecclesiastico capitulo 41. "Curam habe de bono nomine. Bonum nomen permanebit in euum."

Salustius in catilinario: "Is demum mihi viuere atque frui anima videtur: qui aliquo negocio intentus: preclari facinoris aut artis bone famam querit."

Uirgilius eneide libro 10. circa medium. "Stat sua cuique dies. breue et irreperabile tempus Omnibus est vite: sed famam extendere factis Hoc virtutis opus."

Tullius de officiis: libro 2. "Uehementer multitudinis amor commouetur ipsa fama et opinione liberalitatis beneficentie iustitie fidei omniumque earum virtutum que pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem."

/ Idem de ora tore: libro 2. "Bona estimatio diuitiis praestat."

Ouidius de arte amandi: libro 3. "Quid petitur sacris nisi tantum fama poetis Hoc votum nostri summa laboris habet. Sed fame vigilare iuuat: quis nosset homerum Uixes eternum si latuisset opus."

/ Idem de fastis: libro 2. "Et memorem famam qui bene gessit habet."

/ Libro. 6. et fina. "Rumor vt est velox agitatis puolat alis."

/ Idem de ponto: libro i. capitulo i. "Pena potest demi: culpa perennis erit."

Seneca in epistolis ad lucillum: libro 15. epistola 4. "Quanta dementia est vereri: ne infamier ab infamibus."

/ Idem de clementia. "Nulli magis curandum est qualem famam habeat quam qualemcunque meruerit."

Iuuenalis: libro 3. satyra 2. "Omne animi vicium tanto conspectius in se Crimen habet quanto maior qui peccat habetur."

/ Libro 4. satyra 2. "Maior fame sitis est quam Uirtutis."

Lex digestorum titulo de variis et extraordinariis cognitionibus libro p. §. i. "Existimatio est illese dignitatis status: legibus ac moribos comprobatus."

Marcialis cocus epigrammaton: libro 5. "Esse quid dicam quod viuis fama negatur Et sua quod ramus tempora lector amat. Hi sunt inuidie nimirum regule mores Preferat antiquis semper vt illa nouis."

/ Idem libro vndique suscepto. capitulo 3. "Dum crescit ramis et non radicibus arbor Emiliane breui flamine mota ruit Qui celeris fame ramis per inania tendit: Non radice operum corruit ex facili. Dici aut esse bonum: non nos reputemus vt vnum Dici non proderit. Dici aut esse malum prothe non dicimus vnum. Dici si noceat: sed nocet esse magis."

/ Capitulo 4 "Omnis homo vicium tanto famosius in se: Quanto qui peccat maior habetur: habet."

Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 4. "Fame bone esto: neque tue seminator: neque aliene inuidus"

Fulgentius mitologiarum: libro 3. et finali. "Dum quis famam timuerit sapiens erit."

Cato capitulo i. "Estimationem retine."

/ Capitulo. 5. et finali. "Si famam seruare cupis dum viuis honestam Fac fugias animo que sunt mala gaudia vite."

Boetius de disciplina scholarium: libro 3. "Fame nouerca est adunca tenacitas."

/ Idem de consolatione: libro 3. capitulo 11. "Plures magnum sepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt."

Cassiodorus epistolarum: libro i. epistola 3. "Indigui animi signum est fame diligere commodum."

/ Libro 5. epistola 12. "Pulchrum est commodum fame feda neglexisse lucra pecunie."

/ Libro 8. epistola 23. "Hoc nature thesaurus: reponimus quod fame commodis applicamus."

Isydorus in synonima solliloquiorum: libro 2. epistola 27. "Disce bono flagrare preconio. Custodi bonam famam tuam."

Iohannes solobriensis anglicus in polycratone: libro 6. "Isocrates querenti quomodo quis famam optimam compararet. Si gesserit inquit optima et locutus fuerit pauca."

Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 18 "E minimo crescit: sed non cito fama quiescit. Quamuis mentitur crescit eundo tamen."

Auctor rudium doctrine: libro 2. "Neglector fame fiet neglector honoris. Et merito cunctis ille perossus erit. Et quisquis famam cupiat retinere celebrem. Omnibus hic studeat gratus adesse bonis Sit mitis cunctis tractabilis atque benignus: Subleuet vt nomen prospera fama suum. Et si displiceat prauis non sollicitetur Quis nisi sit prauis nemo placere potest Uerum profiteor simul omnibus opto placere. Si nequeo saltem glisco placere bonis."

Mattheus vindocinensis in poetria. partis 2 et finali. capitulo 9. "Fama citat laudem: laus premia: premiantem."

/ Idem de hystoria tobie. capitulo 35. "Est fame praeciosa fames: si fama laboret: Uita labat: precium labitur: alget honor."

Heinricus samariensis libro i. partis i. "Quem semel horrendis maculis infamia nigrat. Ad bene tergendum multa laborat aqua."

Iacobus beneuentanus. capitulo i. "Ille beatus erit cui bona fama viget."

/ Capitulo 50. "Non valet extingui sordida fama bene."

Auctor libelli qui incipit astrolabi. "Detrimenta tue caueas super omnia fame."

Prouerbia vulgaria. "Blasmo noze esenzma foco coze."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 14