Text List

Rubrica 3

Rubrica 3

De delectatione variationis vsus rerum et tedio continuationis

¶ De musicali delectatione. Rubrica. 3

ARistoteles pollyticorum: libro 8 capitulo 2 "Ait et museus esse omnibus hominibus delectabilissimum cantare. Habet musica delectationem naturalem propter quod omnibus etatibus et omnibus moribus vsus ipsius est amicus."

Iesus filius sirach in ecclestastico capitulo 90. "Uinum et musica letificant cor."

/ Tibie et psalterium suauem faciunt melodiam: "et super vtrumque lingua suauis."

Tullius de oratore: libro 3. et finali. "Due sunt res que permulcent aures: sonus: et numerus. Omnium longitudinum et breuitatum in sonis sicut acutorum grauiumque vocum: iudicium ipsa natura in auribus nostris collocauit. Uersus rationem non est cognitus: sed natura atque sensu: quem dimensuratio docuit quid acciderit ita notatio nature et animaduersio peperit artem."

Macrobius de somno scipionis: "Omnis anima musicis somnis capitur. Musica capituromne quod viuit."

/ Idem saturnaliorum: libro 3. in prohemio Socrates grecus orator verba prius libera sub numeris prius ire coegit.

Boetius in musica: libro. capitulo i. "Nulla omnino est etas que a cantilene dulcis: dulci delectatione seiuncta sit. Ut sese corporis affectus habent: ita etiam pulsus cordis motibus incitantur. Cum contico quodam dulcior fit causa deflendi. Et qui suauiter canere non potest: sibi tamen aliquid canit: secundum quod quandam insitam dulccdinem ex animo proferentes quoquomodo proferant delectantur. Manifestum est in bello pugnantium animos tubarum carmine accendi. Non est dubium quin conturbate mentis iracundiam vel nimiam cupiditatem modestior modus possit abstringere. Cum aliquis cantilenam libentius auribus atque animo capit ad illud etiam non sponte conuertitur vt motum quo que aliquem similem audite cantilene corpus efficiat."

/ Ultimo capitulo. "Genus poetarum non potius speculatione ac ratione quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen."

Cassiodorus epistolarum: libro 2. epistola 40. "Musica tristitiam noxiam iocundat: tumidos furores attenuat: cruentam seuitiam efficit blandam: excitat ignauiam soporantem: langore vigilantibus reddit saluberrimam quietem: viciatmturpi amore ad honestum studium reuocat castitate. Sanat mentis tedium bonis cogitationibus semper aduersum: pernitiosa odia conuertit ad auxiliatricem gratiam: et quod beatum genus curationis est per dulcissimas voluptates expedit animi passiones. Nihil efficacius inuentum est ad permouendum animos quam concaue cytare blanda resultatio: hinc et appellatam existimamus cordam quod facile corda moueat."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 3