Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De musicali delectatione

¶ De delectatione variationis vel rerum et tedio continuationis. Rubrica 2.

ISocrates in exhortationibus. capitulo 2. "Sacietas omnium mala."

Aristoteles ethicorum: libro 7. capitulo 15. et finali. "Transmutatio omnium dulcissimum secundum poetam propter malitiam quandam. Quemadmodum enim homo facile transmutabilis malus et natura que indiget transmutatione."

/ Idem rethoricorum libro i. capitulo 20. "Transmutare delectabile est: in natura enim fieri transmutare quod enim idem semper excessum facit constituti habitus. vnde dictum est. transmutatio omnium dulce. propter hoc enim et quead tempus delectabilia sunt."

Plinius de naturali hystoria libro 12. capitulo 19. "Nulla est voluptas que non assiduitati sui fastidium pariat."

Iuuenalis: libro 4. satyra 2. "Uoluptates commendat rarior vsus."

¶ Cassiodorus epistolarum: libro 3. epistola 21. "Humane consuetudinis mos est vt variata plus capiant: et quamuis in vsum habeantur eximia fastidium prestet omne quod saciat."

/ Libro 7. epistola 36 "In continuatione rerum magnum mentis constat esse fastidium. Dulcedo mellis si assidue sumatur horrescit. Serena ipsa quamuis magno opere desiderentur iugiter adepta sordescunt non immerito: quia cum sit homo commutabilis: nature sue desiderat qualitates."

/ Libro 9. capitulo 22. "Copia plerumque solet habere fastidium."

Mattheus vindocinensis in poetria partis 2 capitulo 3. "Uarietas tollit fastidium"

Gaufridus in poetria. capitulo 49. "Plus mellis habet variata voluptas."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2