Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De ludo et requie seu ocio laudabili

¶ De ludo et reque seu ocio laudabili. Rubrica 9

Aristoteles Ethicorum: libro 4 capitulo 9. "Uidetur requies et ludus in vita esse necessarium."

/ Libro 10. et finali. capitulo 5. "Omnia habentia corpora non possunt continue operari."

/ 7. capitulo. "Requiei assimilatur ludus. Impotentes continue laborare requie indigent. Requies fitgratia operationis. Speculari possimus continue magis quam operari."

/ Idem pollyticorum libro 8. capitulo i. "Laborans indiget requie. Ludus gratia requiei est."

/ 2. capitulo. "Requie necessaria delectatio est. eius enim que per labores tristitie: medicina quedam est."

Iesus filius sirach in ecclesiastico capitulo 11. "Fili ne in multis sint actus tui."

Tullius rethoricorum artis veteris: libro i. capitulo. "Animus defessus audiendo aut admiratione integratur aut risu nouatur."

/ Idem de oratore: libro i. "Ocii fructus est non contentio animi sed relaxatio"

/ "Liber esse non vitur quoniam aliquando nihil agit."

Ouidius epistolarum. 4. epistola. "Quod caret alterna requie durabile non est. Hec reperat vires: fessaque membra nouat."

/ Idem de arte amandi: libro 2. "Da requiem: requietus ager bene credita reddit Sed mora vita breuis: lentescunt tempore cure."

/ Idem de ponto: libro i. epistola 4. "Ocia corpus alut: animus quoque pascitur: illis. Immodicus contra carpit vtrumque labor."

Seneca epistolarum ad lucillum libro i. epistola i. "Exhortationibus labor spiritum exhaurit et inhabilem itentionem ac studiis acrioribus reddit."

/ epistola. 2. "Aptari corpus viribus debet: nec plus occupari quam cui sufficere possumus."

/ libro 19. epistola 11. et finali. "Ocium reficit sensus"

/ Idem de tranquillitate animi: "Danda est animis remissio meliores acrioresque requieti surgunt: Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quedam et languor."

Lex digestorum in prohemio. "Quis ludos appellat eos ex quibus crimina oriuntur."

/ Titulo ad leg. acquill. libro nam ludus: "Ludus pernitiosus in culpa est."

Ualerius maximus libro 8. titulo de ocio. "Scipio et lebius clarissimi per vere amicitie tum amoris vinculo tum etiam omnium vertutum inter se iunctum societate vt actuose vite iter equali gradu exequebantur: ita animi quoque remissioni communitur acquiescebant. Constat namque eos caiete et laurenti vagos litoribus conculas et calculos lectitasse: Idque se. p. crassus ex socero suo sceuola qui gener lebii fuit audisse sepenumero praedicauit. Sceuola optime pila lusisse traditur: quia videlicet ad hoc diuerticulum animum suum forensibus ministeriisfatigatum tranfferre solebat. Alueo quoque et calculis interdum vacasse diciur cum bene ac diu iura ciuium cerimoniasque deorum ordinasset. Socrates cui nulla pars sapientie obscurata fuit interposita arundine cruribus suis cum paruulis filiolis ludens ab alciade risus est."

Auctor libelli de formula honeste vite capitulo 2. "Non semper in actu sis: sed interdum animo tuo requiem dato."

/ 4. capitulo. "Miscebis interdum seriis inocos: sed temperatos: et sine detrimento dignitatis ac verecundie. Quies sine desidia sit."

Cato capitulo. 4. "Interpone tuis interdum gaudia curis. Ut possis animo quemuis sufferre laborem."

Cassiodorus epistolarum: libro 5. capitulo 10. "Incerta est vita eorum qui nimia fatigatione lassantur."

/ Libro 6. epistola 12. "Interdum assidui labores et ipsas ingratas faciunt dignitates."

Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 2. "Ocia nullus amet nisi sint coniuncta labori. Nam nimia requie mortificatur homo."

Gualterius de castellione. capitulo i. "Nam vehemens studii nati elabor afficit artus."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9