¶ De appetitu et desiderio. Rubrica. 10
Aristoteles Ethicorum
libro i. capitulo 4. "Desideratissimum est sanum esse."
/ Libro 8. capitulo 2. "Simile appetit simile."
/ 4. capitulo. "Natura videtur appetere delectabile."
/ Libro 9. capitulo 4. "Unusquisque sibiipsi vult bona."
/ Libro 10. et finali. capitulo 5. "Uiuere omnes appetunt."
/ Idem magnorum moralium: libro i. capitulo 18. "Appetitus sunt species tres: concupiscentia: ira
voluntas."
/ Idem rethoricorum: libro i. capitulo 9. "Omnia animalia appetunt delectationem
natura."
/ 11. capitulo. "Delectationem omnia
persequuntur et gratia ipsius delectari: appetunt
delectari."
/ 19. capitulo. "Irrationabiles appetitus sunt
ira et concupiscentia."
/ Idem topicorum: libro
3. "Omnia bonum appetunt."
/ Idem de
anima: libro 3. "Appetitus omnis propter aliquid
est."
/ Idem de plantis: partis i. "Desiderium no est
nisi ex sensu."
¶ Terentius in andria. capitulo 7. "Quoniam non potest
fieri id quod vis: id velis quod possis."
¶ Tullius de natura deorum: libro 3. et finali. "Appetuntur que secundum naturam sunt: declinantur contria."
¶ Ouidius de ponto: libro i. epistola 3. "Nescio qua
natali solum dulcedine cunctos.
Ducit et immemores non sinit esse diu."
¶ Paulus apostolus: epistola. 2. ad timotheum. capitulo 2. "Iuuenalia desideria fuge."
¶ Seneca tragediarum: in octauia. epistola 8. "Querit leti quisque sibi fugam."
/ Idem declamatione libro
4. in prohemio. "Acutior est cupiditas
ignota cognoscendi quam nota repetendi."
/ Libro 7. capitulo
7. "Affectus non sustinet moram."
/ Idem in
prouerbiis: "Etiam celeritas in desiderio mora est."
¶ Ambrosius de officiis: libro i. capitulo 23. "Nationi
appetitus non reluctetur."
/ 26 capitulo. "Omnibus
animantibus innascitur primo vitam tueri:
cauere que noceant: expeetreque prosint."
¶ Boetius de consolatione: libro i. capitulo 7. "Precipua est mortalibus cura vite retinendum."
/ Libro 2. capitulo 20. "Omne animal tueri salutem
laborat: mortem vero perniciemque deuitat"
¶ Cassiodorus epistolarum: libro i. epistola 21. "Unicuique patria sua carior est."
/ Libro 4. epistola 5. "In
qualitate desiderii potest mens honesta
cognosci."
/ Libro 7. epistola 37. "Dum sit homo
commutabilis: nature sue qualitates habere
desiderat."
/ Libro 8. epistola 14. "Bonum quippe amissum
dum queritur plus amatur."
/ 31. epistola. et antepenultimo. "Cui non affectuosum sit cum paribus
miscere sermonem."
/ Libro 9. epistola 9. "Magnum est
gaudium desiderata cepisse. Sed in
huiusmodi rebus gratior est plerunque amenitas
oculi quam vtilitas captionis."
/ Libro 11. epistola 16. "Bonarum rerum celerrima semper
desideratur agnitio."
¶ Andreas ad gualterium de amore: libro i. "Quod quis toto mentis affectu desiderat
semper timet ne aduerso turbetur euentu."