Text List

Rubrica 13

Rubrica 13

De continentia et incontinentia cupiditatum et voluptatum

¶ De cotinentia et incontinentia cupiditatum et voluptatum. Rubrica. 13

PLato. in phedrone. "Recte philosophantes abstinent ab eis que secundum corpus sunt concupiscentiis omnibus."

Aristoteles ethicorum: libro 5. capitulo 7. "Incontinens quod non existimat oportere operari operatur."

/ Libro 7. capitulo 6. "Continentia et incontinentia est contra concupiscentias et delectationes corporales."

/ 9. capitulo. "Acuti et melancolici secundum eis inna tam incontinentiam sunt incontinentes. hi quidem enim propter vehementiam non expectant rationem: propter sequentes esse fantafie."

/ 11. capitulo. "Non omnis qui propter delectationem aliquid operatur: est intemperatus siue prauus siue incontinens: sed qui propter turpem."

/ Idem magnorum moralium libro i. capitulo 19. "Incontinens sciens quod hoc praua sunt tamen operatur: et secundum concupiscentiam operatur."

/ Libro 2. capitulo 12. "Continens est desiderans quod non: operans autem propter rationem."

/ 18. capitulo. "Continentiaest contra delectationes: et continens qui continet a delectationibus"

/ Idem polyticorum libro 2. capitulo 4. "Magis oportet concupiscentias regulare quam substantias."

Iesus filius sirach: in ecclesiastico capitulo 18. "Post concupiscentias tuas non eas. Si prestes anime tue concupiscentias eius: faciet te in gaudium inimicis tuis."

Tullius rethoricorum artis veteris libro 2. capitulo 9. "Continentia est virtus per quam cupiditas consilii gubernatione regitur."

/ Idem de officiis. libro 2. capitulo 53. "Efficiendum est vt appetitus obediant rationi."

/ 57. capitulo. "Uictus cultusque corporis et ad valitudinem referantur et ad vires non ad voluptatem"

/ Idem tusculanarum questionum libro i. "Magni ingenii est reuocare mentem a sensibus: et cogitationem a consuetudine abducere."

/ Libro 5. et finali. "Nunquam finem inueniet libido. Sapientia semper eo contenta est quod adest."

Ouidius epistolarum. 17. epistola. "Est virtus placitis abstinuisse bonis."

/ Idem de remedio amoris. libro i. "Damnosas homines compescite curas."

Quintillianus declamationum. 14 declamatur. "Non sine aliquo morsu refilitur a malis que voluptates tenuerunt."

Frontinus libro i. titulo 7. "Alexander macedo. per deserta aphrice itinera grauissima siti cum exercitum affectus: oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus vniuersis effudit vtiliter: exemplo temperantie quasi communicare voluisset."

Ualerius maximus libro 4. titulo i. "Multo seipsum quam hostem superare operosius est."

Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 2. "Non tibi dabis liberos: sed circumspicies quo eundum sit vel quousque."

/ 4. capitulo. "Continentiam si diligis circucide superflua: et in artum desideria tua constringe. Considera tecum quantum natura appetat: non quantum cupiditas poscat. Impone concupiscentie frenum: omniaque blandimenta que occulta voluptate animum trahunt recide."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 13