Text List

Rubrica 12

Rubrica 12

De voluptate seu libidine

¶ De voluptate seu libidine. Rubrica. 12

CRonica de nugis philosophorum. capitulo 7. scilicet de cleobolo. "Cleobolus vnus de septem sapiententibus: dicebat dominandum esse voluptati."

/ 8. capitulo scilicet de periandro. "Periander corinthius vnus de septem sapientibus dicebat voluptates corruptibiles."

Ouidius in epistolis. 2 epistola. "Sperne voluptates nocet cepta dolore voluptas."

Tullius de fine bonorum et malorum: libro i. "Eos et accusamus et iusto odio dignos diximus qui blanditiis presentium voluptatum deleniti atque corrupti quos dolores et quas molestias excepturi sunt cupiditate non prouident."

/ libro 2. "Uoluptatem hanc esse sentiunt omnes qua sensus accipies mouetur et iocunditate quadam perfunditur. Stoici diffiniunt voluptatem esse sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui Cui in voluptate summum bonum est huic omnia sensu non ratione sunt iudicanda. Maximas virtutes iacere omnes necesse est voluptati dominante."

/ Idem de senectute: "Libidinosa et intemperans adolescentia effectum corpus trahit senectuti. Impedit voluptasconsilium: rationi inimica est: et mentis vt ita dicam perstringit oculos: nec habet vllum cum virtute commercium. Diuinus plato escam malorum appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur vt pisces."

/ Idem de oratore: libro i. "In summa vbertate inest luxuries."

Ouidius de arte amandi: libro i. "Cure est sua cuique voluptas."

/ Idem methamorphoses. libro 7. "Nulla est sincera voluptas. Sollicitumque aliquid letis interuenit."

Quintilianus declamationum. 2 declamatur. "Nos in bello quoque vicia pacis sequuntur: et delicati sumus etiam miseri."

Seneca epistolarum ad lucillum: li. 3. c. 3 "Uoluptates in tormenta vertuntur: epule cruditatem afferunt: ebrietates neruorum torporem tremoremque libidines pedum manuum articulorum omnium deprauationes."

/ Libro 7. epistola 3. "Effeminat animos amenitas nimia."

/ 5. e. "Debilitatem nobis indicere delitie."

/ Libro 17. epistola 2. "Omnibus crimen suum voluptati est."

/ Libro 19. epistola 4. "Uoluptati indulgere initium omnium malorum est."

/ Idem de beata vita: "Uoluptas cum maxime delectat extinguitur: non multum loci habet. Uoluptas non est merces nec causa virtutis: sed accessio."

Ualerius maximus: libro 2. titulo i. "Omnium animalium naturalis dulcedo vite multa et facere et pati turpiter cogit."

/ Libro 9. titulo de luxuria et libidine: "Campana luxuria per quam vtilis romane ciuitatis fuit. Inuictum enim armis hannibalem illecebris suis complexa vincendum romano militi tradidit. Illa vigilam tissimumm ducem illa exercitum accerrimum dapibus largis abundanti vino vnguentorum fragrantia veneris vsu lasciuiore ad somnum et delitias euocauit: Ac tum demum fracta et concussa punica feritas est cum seplasia ei albana castra esse ceperunt. Quid ergo his viciis fedius: quid etiam damnosius: quibus virtus atteritur: victorie relanguescunt: sopita gloria in infamiam conuertitur:animique pariter et corporis vires expugnantur: a deo ab hostibusue an ab illis capi pernitiosius habendum sit. Xerses opum regiarum ostentatione eximia eo vsque luxuria gaudens: vt edicto premium ei poneret qui notum voluptatis genus reperisset: dum delitiis nimiis captus esset amplissimi imperii ruina euasit. Populus egyptie gentis ductu archiali regis sui aduersus aulum gabinium menibus vrbis egressus cum castra vallo atque fossa cingere iuberetur vniuersus succlamabat vt id opus publica pecunia faciendum locaretur. Quapropter delitiis tam enerues animi spiritum exercitus romanus sustinere non potuerunt."

Cato. capitulo. 2. "Pauca voluptati debentur: plura saluti."

Boetius de consolatione: libro 3. capitulo 20. "Falax ligat improbis cathenis. Terrenas habitans libido mentes."

Andreas capellanus innocentii iiii. pape. libro. de disuasiones vxoris. "Uir in molliciem abiens deiuratur"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 12