Text List

Rubrica 17

Rubrica 17

De conuiuiis.

¶ De conuiuiis. Rubrica. 17

IEsus filius sirach in ecclesiastico capitulo 30. "Splendidum cor bonum in epulis: epule enim illius diligentes fiunt."

Seneca epistolarum ad lucillum: libro 3. capitulo 5. "Ante circumspiciendum est cum quibus edas et bibas: quam quid edas et bibas."

Ualerius maximus. libro 2 titulo de institutis antiquis: "Conuiuium solenne maiores instituerunt: idque charistiam appellauerunt: cui pre ter cognatos et affines nemo interponebatur vt siqua inter necessarias personas querela esset orta apud sacra mense et inter hylarimtatem animorum a fautoribus concordie tolleretur."

Macrobius saturnaliorum: libro 3. in prohemio "Solet cibus cum sumitur tacitos efficere: potus loquaces."

Cato capitulo i. "Conuiuare raro. Pauca in conuiuio loquere."

/ Capitulo. 2. "Dapsilis interdum notis et caris amicis."

/ Capitulo. 4. "Inter conuiuas fac sis sermone modestus. Ne dicare loquax dum vis vrbanus haberi."

Uersificator fabularium esopi. 22. fabula. "In tenui mensa satis est immensa voluptas. Nobilitat namque frons generosa dapes. Emendet conditque cibos clementia vultus. Conuiuam saciat plus dape frontis honor. Tristitior immensas pauperat vsus opes."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 17