Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De venerei amoris laude

QUintus liber quarte partis tractat de amore venereo et eius libibidine sub his titul.

¶ De venerei amoris laude. Rubrica. i.

ARistoteles problematum: parte 4. problemate 15. "Coire delectabilissimum est."

Oratius in epistolis: libro i. epistola 6. "Si viuimus: vti censentur sine amore iocisque Nil est iocundum: viuas in amore iocisque."

Ouidius de remedio amoris: libro i. "Si quis amat quod amare iuuat feliciter ardet Gaudeat et vento nauiget ille suo."

/ Idem de fastis: libro 2. "Quid genus omne creat volucrum nisi blanda voluptas. Nec coeunt pecudes si leuis absit amor. Cum mare trux aries cornu decertat: et idem Fronte dilecte ledere parcit ouis. Deposita sequitur taurus feritate iuuencam."

Quintilianus declamationum. 13 declamate. "Amor est vnde gaudium vnde venit vite tota letitia."

Paulus apostolus epistola i. ad corinthios. capitulo 11. "Mulier gloria est viri."

Seneca tragediarum in hyppolito. capitulo 5. "Truculentus et filuester: et vite inscius. Tristem inuuentam venere deserta colis."

Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo "Pectora pascit amor: sine quo sunt gaudia nulla."

Ricardus iudex venusinus: libro de pertractatione nuptiarum. capitulo 49. "Feminee tactu carnis non dulcior vllus Humanis rebus tactus inesse potest."

Ouidius epistolarum. epistola 4 "Sic nunquam que te spernere possit ames."

/ Idem sine titulo: seu amorum: libro 2. epistola 4. "Felix qui quod amat defendere fortiter audet."

/ Libro primo. capitulo 9. "Que bello est humilis veneri quoque conuenit etas Turpe senex miles: turpe senilis amor."

/ Libro. 3 et fina. capitulo 4. "Pauci quod sinit alter amant."

/ Idem de arte amandi: libro i. "Principio quid amare velis reperire labora. Dum licet et loris passim potes ire solutis. Elige cui dicas tu mihi sola places. Querenda est oculis apta puella tuis. Nocte latent mende: vitioque ignoscitur omni. Horaque formosam quamlibet illa fecit. Consule de gemis detincta murice lana. Consule de facie corporibusque diem. O quantum est vni posse placere viro."

Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 5. "Dulcis amor vidue mollit quoque corda su iperbaQue melius ceteris et sapienter amat (pba.Prouidus imprimis oculis sibi quaerat amandam. Eligat e multis que placeat vna sibi. Diligat equalem: vel paulo se meliorem. Nam cito sepe ruit qui super astra volat. Diligat hunc mulier qui caute nouit amare."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1