Rubrica 2
Rubrica 2
De eligibilibus personis coamandis amore venereo
¶ OUidius sine titulo: seu amorum. libro i. capitulo 5. "Quid facies hosti qui sic excludis amantem."
/ Capitulo 4. "Casta est quam nemo rogauit. At si instituta non vetat: ipsa rogat. Et soror et mater nutrixque carpat amantem. Fit cito per multas preda retita manus. Lingua viuet mentemque tegas blandireque voce"
/ Capitulo. 9. "Mars dubius: nec certa venus: victique resergunt Quosque neges vnquam posse iacere cadunt."
/ Idem de arte amandi: libro i. "Proximus ad dominam nullo prohibente sedeto Iunge tuum lateri quam potes vsque latus. Et bene quod cogit si nolis linea iungi. Qua tibi tangenda est lege puella loci. Hic tibi queratur socii sermonis origo. Et moueat primos publica verba sonos et caetera. Utque fit: in gremium puluis si forte puelle Deciderit: digitis excutiendus erit. Et si nullus erit puluis: tamen excute nullum. Quelibet officio causa sit apta tuo. Palea si terre nimium demissa iacebunt: Collige: et immunda sedulis offer humo et caetera. Parua leues capiunt animos. Prima tue menti veniat fiducia. cunctas Posse capi: capies tu modo tende plagas. Femina quae iuueni blande temptata repugnet. Hec quoque quam poteris credere nolle volet. Conueniat maribus: ne quam nos ante rogemus Femina iam partes victa rogantis aget. Ergo age: nec dubita cunctas sperare puellas. Uix erit e mille que neget vna tibi. Que dant queque negant: gaudent tamen esse rogate. Ut iam fallaris: tuta repulsa tua est. Sed prius ancillam captare nosse puelle Cura sit: accessus molliet illa tuos. Proxima consiliis domine sit vt illa videto: Ne parum tacitis concia fide iocis. Hanc tu pollicitis hanc tu corrumpe precando. Quam petis ex facili si vollet illa feres. Illa leget tempus medicus quoque tempora seruat. Quo facilis domine mens sit et apta capi. Mens erit apta capi: tunc cum leuissima rerum: Ut seges impingui luxuriabit humo. Pectora cum gaudent nec sunt attrita dolore. Ipsa patent blanda: tunc subit arte venus. Promittas facito: quid enim promittere ledit. Pollicitus diues quilibet esse potest. At quae non dederis semper videare facturus. Sic dominum sterilis sepe fefellit ager. Sic cum perdiderit non cessat perdere lusor. Et reuocat cupidas: alea sepe manus. Hoc opus hic labor est primo sine munem iungi. Si dederit gratis que dedit vsque dabit. Effugiant voces verba molesta tue. Quis nisi mentis inops tenere declamat amiceSit tibi credibilis sermo consuetaque verba Blanda tamen presens vt videare loqui. Tempore difficiles veniunt ad aratra inuuenci. Tempore lenta pati frena docentur equi. Ferreus assiduo consumitur annulus vsu. Interit assiduo vomer aduncus humo. Quid magis est durum saxo: quid molius vnda. Dura tamen molli saxa cauantur aqua. Penolopem ipsam persta: modo tempore vinces. Quod roget illa timet: quod non rogat optat vt instes Insequere: et voti postmodum: compos erit. Mundicie placeant. Caueant rubigine dentes. Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet. Nec male deformet rigidas: tonsura capillos Sit coma: sit docta barba resecta manu. Ut nil emineat: et sint sine sordibus vngues Inque caua nullus stet tibi nare pilus. Si vox est causata: si mollia brachia salta. Et quacumque potes arte placere stude. Audacem sorsque venusque iuuant. Fac tantum cupias: sponte disertus eris. Sepe tamen vere cepit simulator amare. Sepe quod incipiens sinxerat esse fuit. Blanditiis animum furtim deprehendere mens sit Ut pendens liquidam ripa subitur aquam Nec faciem ne te pigeat lauare capillos. Et teretes digitos: exiguumque pedem. Delectant etiam castas preconia forme. Uirginibus cure grataque forma sua est. Nec timide promitte: trahunt promissa puellas Oscula qui sumpsit si non et cetera sumpsit. Hec quoque que data sunt perdere dignus erit Uim licet appelles: grata est vis illa puellis. Quod iuuat inuite sepe dedisse volunt. Quecumque est veneris subito violata rapina Gaudet: et improbitas instar amoris habet Atque cum possit cogi non tacta recessit. Ut simulet vultu gaudia: tristis erit. Ha nimia est iuueni proprie fiducia forme. Expectet si quis dum prior illa roget. Ut potiare roga: tantum cupit illa rogari. Da causam voti principiumque tui."
/ Libro. 2 "Dextera precipue capit indulgentia mentes. Dulcibus est verbis mollis allendus amor.Blanditias molles: auremque inuuantia verba. Affer. Non ego diuitibus venio preceptor amandi. Nil opus est illi qui dabit arte mea. Si nec blanda sat: nec erit tibi domus amanti. Perfer et obdura: postmodum mitis erit. Amor odit inertos. Erue fastus. Curam mansuri quisquis amoris habes. Dummodo sit diues barbarus ille placet. Aurea sunt vere nec secula plurimus auro. Uenit honos: auro conciliatur amor. Ipse licet venias musis comuatus homere: Si nihil attuleris ibis homere foras. At quod eis per te facturus et vtile credis. Id tua te facito semper amica roget. Libertas alicui fuerit promissa tuorum. Hanc tamen ad dominam fac petat ille tuam. Utilitas tua sit: titulus donetur amice Perde nihil: partes illa potentis agat. Dum nouus erat amor vires sibi colligat vsu Si bene nutrieris: tempore firmus erit. Da requiem requietus ager bene credita reddit Sed mora tuta breuis lentescunt tempore cure. Uanescitque absens: et nouus intrat amor. Quisquis sapienter amabit. Uincet"
/ Libro. 3. "Res est blanda canor: discant causatare puelle. Pro facie multis vox sua lena fuit. Quis dabit quin scire velim saltare puellam. Mille fac esse iocos: tempore est nescire puellam Ludere: ludendo sepe paratur amor. Mora semper amantes. Incitat: exiguum si modo tempus habet. Ha quotiens dubius scriptis exarsit amator Comibus est oculis alliciendus amor. Spectantem specta: ridenti mollia ride Innuet acceptas tu quoque redde notas. Munera det diues. Quod datur ex facili longum male nutrit amorem Miscenda est letis rara repulsa iocis. Munera crede mihi capiunt hominesque deosque Placatur donis iuppiter ipse datis. Quid sapiens faciet: stultus quoque munem cadet"
/ Idem methamorphosibus. libro 9. "Tum seruare potes: tu perdere solus amantem Elige virumque facias: non hoc inimica precatur. Sed que cum tibi sit iunctissima iunctior esse Expetit et vinculo tecum propriore ligari."
/ Idem de medicamine faciei. "Prima sit in vobis morum tutela puelle. Ingenio facile conciliante placent. Cextus amor morum est."
¶ Quintillianus declamationum. 14 declamatione. "Diuitiis opus est: ne simus in amore minseri et inpotentissimi."
¶ Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 3. "Gaudia semper amat: et ludicra verba inuuentus. Et iuuenum mentes hoc in amore trahunt Si locus est illi iocundis viribus iuxta. Quod vix sperasti iam dabit ipsa tibi. Non sinit interdum pudor illi promere vocum Sed quod habere cupit hoc magis ipsa vetat. Pulchrius esse putat vi perdere virginitatem. Quam dicat de me fac modo velle tuum. Et famulos famulasque domus sibi sepe loqui. Allice colloquiis: muneribusque tuis. Ut semper referant de te bona verba vicissim Et pascant dominam laudibus vsquam tuis. Dum dubias dubio mentes in corpore verset. An faciat: an non: nescia velle tuum. Tuncillam multo temptamine sepe fatiga. Ut citius possis victor amore frui. Pellitur huc animus hominum depellitur illuc. Sepe labore breui dum manet in dubio: Et placeat vobis interpres semper vtrisque. Qui caute referat hoc quod vterque eupit. Emula nam iuuenum diiudicat acta senectus Et simul hos prohibet litigiosa loqui. Incipe sepe: melius dedit et dabit omnia tempus. Non tibi plus dicam: vices studiosus amicam Inceptumque viis mille patebit opus."
¶ Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 5. "Hanc firmis oculis ridentibus intueatur:Ut quia diligitur dulcis amca sciat. Nuncia queratur sub qua confidat vterque Que narret caute quicquid vtrique placet. Muneret hanc inuuenis quo sit super hoc studiosa Et plusquam tribuat polliceatur ei. Forsitan in primis dabit aspera verba puella Sed cito que prius est aspera molis erit. Femina quod prohibet cupit: et vult sepe rogar Improbitas vincit: pectora frangit amor Non ad eo mentem frigidam tenet vlla puella. Ut si tangatur risus in ore vacet Dulcius exorans oscula grata petat Spondeat et iuret quod nil petet amplius ipse Nam bene sufficiunt talia dona peti. Si neget illa quidem dare talia forte minando Hec eadem omnino mitius ipse petat. Expectat potius luctando femina vinci: Quam velit vt meretrix crimina sponte pati. Qui querit coitum vel vim post oscula differt: Rusticus est nunquam dignus amore magis."
On this page