Rubrica 5
Rubrica 5
De natura venerei amoris
ARistoteles ethicorum: libro 8. capitulo 4. "Non contingit amare multas simul Multas simul eidem placere valde: non facile."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiastico. capitulo 26 "Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscitur."
/ In eunucho. capitulo 2. "In amore hoc omnia insunt: vicia: inducie: Suspitiones: inimicitie: iniurie.Bellum: pax rursum incerta. Hoc si postules Ratione certa facere: nihilo plus agas. Qua si des operam vt cum ratione insanias."
/ Epistola. 16 "Certus in hospitibus non est amor: errat vt ipsi Cumque nihil speres firmius esse fugit."
/ Capitulo. 9. "Militat omnis amans: et hebet sua castra cupido. Quis nisi vel milens vel amans et frigora noctiEt denso mixtas perferet imbre niues."
/ Libro. 3. et si. capitulo 4 "Centum fronte oculos centum ceruice gerebat Argus: et hos vnus sepe fefellit amor."
/ Idem de arte amandi: libro 3. et finali. "Errat et in nulla: sede moratur amor. Non bene cum sociis regna venusque manent Senescit amor. Incertus pectora versat amor."
/ Idem de remedio amoris: libro 2. "Secta biptito cum mens discurrit vtroque. Alterius vires subtrahit alter amor. Successore nouo vincitur omnis amor. Intrat amor mentes vsu: dediscitur vsu."
¶ Quintillianus declamationum. 13 declamatione. "Habet aliquod solatium quisquis in amore miser est. In amore contempto semper accendit."
/ Capitulo. 10. "Uis magna mentis blandus animi calor Amor est. Iuuenta gignitur luxum ocio Nutritur inter leta fortune bona. Quem si fouere atque alere desistas cadet."
/ Idem in prouerbiis. "Amor animi arbitrio sumitur non deponitur. Amans iratus multa mentitur sibi. Amans quid cupit scit: quid sapiat non videt. Blanditia non imperio fit dulcis venns. In amore semper mendax iracundia est."
¶ Ualerius maximus: libro 9. titulo i. "Blandum malum est luxuria: quam accusare aliquanto facili us est quam vitare."
¶ Lex auten. titulo quibus modis naturalis efficiantur legitimi. §. illud quoque: "Nihili furore amoris est vehementius: quem retinere philosophie est."
/ Libro 3 fabula 4. "Amor cum periculo sepe concordat: et dum ad illud solum natat quod diligit nunquam videt quod expedit."
¶ Boetius consolatione. libro 3. capitulo 24. et finali. "Quis legen det amanti. Maior lex amor est sibi."
¶ Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 25. "Igneus ille furor nescit habere modum. Non leue pondus habent violenta cupdinis arma."
/ Capitulo. 47. "Ingeniosus amor portas et claustra resoluit Uincit quicquid obest ingeniosus amor."
¶ Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 6. "Nil bene cernit amor videt omnia lumine ceco. Fallitur in multis anxietate sua."
¶ Andreas ad gualterium: de amore: lbi. i. "Amor est passio quedam innata: procedens ex visione et immoderata cogitatione forme alterius sexus ob quam quidem aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus: omniaque de vtriusque voluntate in ipsius amoris precepta compleri."
/ Libro 3 "Semper timet amans ne sibi voluntas atque fides alteretur amantis: et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre. Quem vere gladius pertingit amoris: continua deque coamato ac sine intermissione cogitatione quassatur: nullisque diuitiis nullone in hoc seculo tantum posset honore vel aliqua dignitate beari quantum si iuxta proprii animi voluntatem suo recte fruatur amore. Non reperitur aliquis adeo diuinis eloquiis eruditus: si maligno spiritu comitante: amoris aculeis instigetur: qui contra mulieres cognatas sibi et affines ac deo dedicatas feminas sciat vnquam frena continere luxurie. Magis sapientes dicuntur insanire amore et ardentius carnis voluptate: quam qui minori scientia gubernantur. Sed et magis sapientes viri postquam in amore delinquunt luxurie con temnere solent excessus quam qui modica sunt scientia fulti."
¶ Mattheus vindocinensis: de hystoria tobie capitulo. 36. "Est amor iniustus iudex aduersa maritans Rerum naturas degenerare facit. Anxietas in amore sapit: dulcescit amarum"
¶ Gaufridus: in poetria. capitulo 67. "Litibus alterius quando bellantur amantes Crescit in hoc bello linguarum pax animorum. Hoc odio conditur amor."
On this page