Rubrica 3 et 4
Rubrica 3 et 4
De modis eliciendi alterius voluntatem ad se amandum venero amore; De his que parant hominem libidini veneree
¶ De modis alliciendi alterius voluntatem ad se amandum amore: venereo: et dehis que parant hominem libidini veneneree. Rubrica. 3.
¶ Aristoteles probleumatum. parte 4 probleumate 5. "Corpus quod debet coire oportet intrinsecus calidum esse et humidum. Discalceatio deficcat et infrigidat. Quare siue impossibile est non calidis existentibus pedibus spermaticare siue difficile necesse est non conferens esse ad vsum venereorum discalceationem."
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. capitulo 9. "Ex circumspectione mulieris concupiscentia quasi exardescit. Speciem mulieris aliene multis admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit."
/ Idem de arte amandi: libro i. "Pectora cum gaudent nec sunt attrita dolore Ipsa patent: blanda tunc subit arta venus."
/ Idem de remedio amoris: libro i. "Queritur egistus quare sit factus adulter. Impromptu causa est: desidiosus erat."
/ Libro. 2 et fina. "Non facile est taurum visa retinere inuuenca. Fortis equus vise semper adignit eque. Diuitiis alitur luxuriosus amor. Uina parant animum veneri: uisi plurima sumas Et stupeant multo corda sepulta mero."
¶ Quintillianus declamationum. i. declamatione. "Oculi sunt totata nostra luxuria. hi nos quottidie in omnia precipitant vicia: miratur: adamant: concupiscunt."
¶ Mattheus in euangelio. capitulo 5. "Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est in corde suo."
¶ Paulus apostolus: in epistola ad ephesios. capitulo 8. "Nolite inebriari vino in quo est luxuria."
¶ Seneca tragediarum in octauia. capitulo 10. "Uis magna mentis blandus animi calor. Amor est: viuente gignitur luxu: ocio Nutritur inter leta fortune bona."
/ 44. capitulo. "Dum sacietate venter extenditur aculei libidinis excitantur. Gule deditos luxuria. sequitur. Admonendi sunt gule dediti ne in eo quod escarum delectationi incumbant luxurie se mucrone tranffigant."
¶ Isydorus solliloquiorum: libro 2. capitulo 7. "Ciborum saturitas luxuriam suscitat. Saturitati libido semper adiuncta est."
/ Capitulo. 9. "Oculi prima tela libidinis sunt. Uisio est prima concupiscentia mulieris. Aspectus amoris iacula mittit. Concupiscentia libidinem nutrit. Ante ignem consistens et si ferreus sis aliquando disolueris Sepe occasio peccandi voluntatem facit."
/ Capitulo. 10. "Ocio dedito cito luxuria surripit. Uacantem luxuria cito preoccupat. Grauius libido vrit quem ociosum inuenerit."
On this page