Rubrica 10
Rubrica 10
De molestia et damno amoris venerei
SAlomon in prouerbiis. capitulo 9. "Mulier viri preciosam animam rapit. Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo vt vestimenta illius non ardeant: aut ambulare super prunas vt non comburantur plante eius."
/ Idem in ecclesiaste. capitulo 7. "Mulier laqueus venatorum est: et sagena cor eius Uincula enim sunt manus illius: qui placet deo effugiet eam: qui autem peccator est capietur ab illa."
¶ Ouidius de arte amandi. libro 2. "Quod inuat exiguum plus est quod ledit amantes Preponantque animo multa ferenda suo."
/ Idem de tristibus libro 4. e. i. "Sensit amans sua damna ferre tamen heret in illis Materiam culpe persequiturque sue."
¶ Quintilianus declamationum. 14. declamatione. "Ex omnibusque nobis patientibus extorquet affectus hoc seuissimum patimur quod nemo vult in amore sanari."
¶ Lucanus libro. 5. "Heu quantum mentes dominatur in equas Iusta venus: dubium trepidumque ad prelia magne: Te quoque fecit amor."
¶ Statius thebaidos libro 6. "Nunc opus est animis infestos tollere cestus Cominus: hec bellis et ferro proxima virtus. Subdit amor stimulos."
¶ Iuuenalis libro satyra vnica. "Nullam inuenies que parcat amanti. Ardeat ipsa licet tormentis gaudet amantis: Et spoliis."
¶ Cecilius firmianus de beata vita. libro 4. "Tres sunt omnes affectus qui homines in omnia facinora precipites agunt: Ira: cupiditas: libido."
/ Libro 3. et finali. fabula 8. "Amor cum periculo sepe concordat: et dum ad illud non solum natat quod diligit: nunquam videt quod expedit."
¶ Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 50. "O deus in quantis animus versatur amantis. Que timor hac illa pellit amorque grauis."
¶ Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 6. "Efficitur fatuus qui sic amat vt modus absit. Negligit officium quilibet inde suum."
¶ Gualterius de castellione: libro primo. "Non te emolliat intus Prodiga luxuries: nec fortia pectora frangatMentis morbus amor latebris et murmure gaudes. Si bacho venerique vacces qui cetera subdis. Subiuga venisti: periit delata vacantis. Libertas animi veneris flagrante camino. Mens habet interius rixas et bella moueri. Imperat et suadet: rationis et vile sepulchrum. Ebrietas rigidos eneruant hoc duo mores."
¶ Andreas ad gualterium de amore. libro 3. "Nullus tanto dilectionis alicui vel amicitie vinculo colligatur: si cognouerit ipsum pro sue vxoris vel filie vel propinque instanter esse amoris sollicitum: quin statim contra ipsum non incipiat odii liuore moueri ac in dignationis venena concipere. Qui amat vehementi quadam seruitute ligatur: et cor interius iaculatur. Omnem enim extraneorum collocutionem vel deambulationem aut in solitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit. Semper timet amans ne sibi voluntas atque fides alteretur amanti:et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre. Quas penas viuendo patiuntur amantes: non mihi videtur quemquam posse plenius edoceri: nisi fuerit magna experientia eruditus."
On this page