Rubrica 11
Rubrica 11
De exclusiuis et diminutiuis amoris venerei et libinidis eius
IEsus filius sirach in ecclesiastico. capitulo 9. "Auerte faciem tuam a muliere corrupta: et non circumspicias speciem alienam: propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi exardescit."
¶ Terentius in andria. capitulo 7. "Ha quanto satius est id te dare operam qui istum amorem. Ex animo amoneas tuo: Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua."
¶ Catullus. capitulo 8. "Nulla viro inuranti femina credat Nulla viri speret sermones esse fideles Quis dum aliquid cupiens animus praegessit adipisci: Nil metuunt iurare: nil promittere parcunt. Sed simul ac cupide mentis saciata libido estDicta nihil metuere: nihil periuria curant."
¶ Ouidius de remedio amoris: libro i. "Quale sit id quod amas celeri circumspice mentem. Et tua lesuro subtrahe colla iugo. Ocia si tollas perire cupidinis artus. Contenteque iacent et sine luce faces. Cedit amor rebus: res age tutus erit. Affluit incautis insidiosus amor. Desidiam puer ille sequi solet: odit agentes. Da vacue menti quo teneatur opus. Sepe refer tecum scelerate facta puelle. Et pone ante oculos omnia damna tuos. Profuit assidue viciis insistere amice. Exige quod cantent si qui est sine voce puella: Fac saltet: nescit si qua mouere pedem. Barbara sermone est: fac tecum multa loquatur Si male dentata est: natura quod rideat illa."
/ Libro. 2 "Secta bipartito cum mens discurrit vtrem Alterius vires subtrahit alter amor. Intrat amor mentes vsu: dediscitur vsu. Ad mala quisque animum referat sua ponet amorem Nam tibi secretos: augent secreta furores Est opus auxilio turba futura tibi. Et loca sepe nocent: fugito loca conscia vestri. Concubitus: causas illa doloris habent. Ut pene extinctum cinerem si sulphure tentes. Uiuit: et ex minimo maximus ignis erit. Sic nisi vitaris quicquid renouabit amorem Flamma recandescet que modo nulla fuit. Non habet vnde suum paupertas pascat amorem. Daunius: haut libicis bullius tibi missus ab Adueniat megaris noxius omnis erit. (oris.Nec minus erucas aptum vitare salaces. Et quicquid veneri corpora nostra parat."
¶ Seneca tragediarum: in hyppolito. capitulo 2. "Quisquis in primo obstitit. Pepulitquam amorem: tutus ac victor fuit Qui blandiendo dulce nutriuit malum. Sero recusat ferre quod subiit iugum."
/ In octauia. capitulo 10 "Uis magna mentis blandus animi calor. Amor est: inuenta gignitur luxu: ocio Nutritur inter leta fortune bona. Quem si fouere atque alere desistas cadit."
¶ Ualerius maximus: libro 2. titulo i. "Maffilia ciuitas nullum aditum in scenam numis dat: quorum argumenta maiore ex parte stuprati onum continent actus ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat."
¶ Cato: capitulo. 5. et finali. "Cum te detineat veneris damnosa voluptas: Indulgere gule noli: que ventris amica est."
On this page