Rubrica 3
Rubrica 3
De laude matrimonii et eius acceptabilitate
IN genesi capitulo 2. "Reliquet homo patrem et matrem et adherebit vxori sue: et erunt duo in carne vna."
¶ Thobie. capitulo 6. "Hi qui coniugium ita suscipiunt vt deum a se sua mente excludant: et sue libidini ita vacent: sicut equus et mulus in quibus non est intellectus: habet potestatem diabolus super eos."
/ 26 capitulo. "Mulieris bone beatus vir: numerus enim bonorum illius duplex. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata."
¶ Catullus poeta. capitulo 9. "Est ne nouis nuptiis odio venus atque parentum Frustrantur falsis gaudia lachrymulis."
¶ Paulus apostolus: epistola i. ad corinthios. capitulo 7. "Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem vnusquisque suam vxorem habeat: et vnaqueque suum virum habeat. Dico non nuptis et viduis: bonum est illis: sic maneant. Quod si non continent nubant. Melius est enim nuberequam vri. Solutus ab vxore: es noli querere vxorem. Si autem acceperis vxorem non peccasti."
/ Idem epistola ad hebreos. capitulo 13. et finali. "Honorabile est connubium in omnibus: et torus immaculatus."
On this page