Rubrica 6
Rubrica 6
De mutua dilectione et fide mariti ex vxoris
IN genesi 2 capitulo. "Reliquet homo patrem et matrem et adherebit vxori sue: et erunt duo in carne vna."
¶ Aristoteles ethicorum. libro 8. capitulo 7. "Uiro et vxori amicitia videtur secundum naturam existere. homo enimin natura coniugale magis quam polyticum."
/ Idem hyconomicorum libro i. "Communicatio femine et masculi natura est maxime. Maximus est honor. honeste mulieri si respicit virum suum castum esse in eam: et de nulla alia muliere curare: sed preter omnes alias propriam et amicam et fidelem putet eam. Si mulier cognouerit fideliter et iuste virum erga se fore: et ipsa iuste et fideliter erga virum suum erit. Nihil est proprius nec maius vxori: preciosa communicatione et fideli ad virum."
¶ Paulus apostolus: in epstola ad ephesios. capitulo 5. "Ita viri debent diligere vxores suas vt corpora sua. Qui suam vxorem diligit seip sum diligit. Unusquisque suam vxorem sicut semetipsum diligat. Uxor autem timeat virum."
/ Idem epistola ad collossenses. capitulo 3. et penultimo. "Uiri diligite vxores vestras: et nolite amari esse ad alias."
/ Seneca tragediarum in agamenone. capitulo 4. "Ultimum est malum: Palam mariti possidens pelex domum."
On this page