Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De officio et cura pertinentibus ad vxores et maritos

¶ De officio et cura pertinendi ad vxores et maritos. Rubrica. 5.

SAlomon in prouerbiis. capitulo 12. "Mulier diligens corona est viro suo."

/ 14 capitulo. "Sapiens mulier edificat domum suam. Insipiens extructam quoque destruet manibus."

Plato in menone. circa principi. "Decet mulierem domum bene dispensare: salua facientem que intrinsecus: et obsequentem esse viro."

Aristoteles hyconomicorum libro 3. et finali. "Bonam mulierem his quaeintus sunt decet dominari omnibus curantem singulorum. Auri multitudo non tanti est ad virtutem mulieris quanti moderantia in omni opere et desiderium honeste et bene ordinate vite. Difficile est viro scire que intus fuit. Audiat quidem mulier virum in omnibus: et secum deliberet et obediat etiam in eo quod ille preceperit. Non sic viro turpe est eorum quem intus sunt aliquid agere: sicut mulieri inquirere eo que sunt foris."

Petrus apostolus: epistola i. capitulo 3. "Mulieres subdite sint suis viris."

Paulus apostolus. epistola i. ad corinthios. capitulo 7. "Uxori vir debitum reddat: similiter autem et vxor viro."

/ Idem. epistola ad colossenses. capitulo 3. et penultimo. "Mulieres subdite estote viris: sicut opertet in domino."

Seneca de remediis fortuitorum. capitulo 21. et finali. "Cum maritum te cogitaueris et virum cogita."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5