Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De custodia et indagatione suspecte impudicitie mulieris

¶ De custodia et indagatione suspecte impudicitie mulieri. Rubrica. 9.

Theophrastus. in aureolo tractatu de nuptiis: "Quid prodest diligens vxoris custodia cum vxor impudica seruari non possit: pudica non debeat. Infida enim custos est castitatis necessitas. Difficile custoditur quod plures amant. Ad minorem miseriam domini deformis habetur quam formosa seruatur: nihil tutum est in quo totius populi vota suspirant. Alius forma: alius ingenio: alius faceciis: alius liberalitate sollicitat: aliquo modo ex pugnatur quod vndique accersitur."

Iesus filius sirach: in ecclesiastico. capitulo 26. "In filia non auertente se firma custodiam: ne inuenta occasione vtatur se."

Ouidius sine titulo seu amorum. libro 3. capitulo 4. "Dure vir imposito tenere custode puelle: Nil agis: ingenio queque tuenda suo est. Nec custodiri ni velit vlla potest. Nec mentem seruare potes licet omnia claudas. Cum peccare licet peccat minus ipsa potans. Semina neque languidiora facit. Desine crede mihi vitia irritare vetando. Obsequio vinces aptius ipse tuo. Nitimur in vetitum: cupimus semperque negata Centum fronte oculos centum ceruice gerebat Argus: et hos vnus sepe fefellit amor. Iuuat inconcessa voluptas. Si sapis indulgere domine. vultusque seueros Exue: nec rigidi inura tuere viri."

/ Idem de arte amandi libro i. circa finali. "Heu facinus: non est hostis metuendus amanti Quos credis fidos effuge tutus eris."

/ Libro. 2 circa finali. "Cogis adulterium dando tempusque locumque."

Quintilianus declamationum. 14 declamatione. "Amat que queritur quod non amatur."

Iuuenalis. libro 2. satyra i. "Si quis custodiet ipsos: Custodes: casta est. et ab ipsis incipit vxor."

Bertrandus: hyconomica. capitulo 10. "De feminis tuis suspectis quid agant ignorantiamnon scientiam queras."

Auctor libelli qui incipit astrolabi: "Nolo virum doceas vxoris crimen amare. Quod sciri potius quam fieri grauat hunc. Opprobriis aurem propriis dat nemo libentur Nec te: nec quemquam talia scire vellet. De quo culpasti mulierem cogis amare. Et verum falso crimine sepe struis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9