Rubrica 10
Rubrica 10
De molestia vxorum et dissuasione vxorationis
SAlomon in prouerbiis. capitulo 21. "Melius est Ihabitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda."
¶ Theophrastus in aureolo tractatu de nuptiis. "Ad minorem miseriam domini deformis quam formosa seruatur: nihil tutum est in quo totius populi vota suspirant. Alius forma alius ingenio: alius facetiis: alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo expugnatur quod vndique accersitur"
¶ Aristoteles hyconomicorum. libro 3. et finali. "Aduersitates nolunt communicare non optime mulierum."
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiastico capitulo 25. "Mulier si primatum habeat contria erit viro suo."
¶ Terentius in hecyra. capitulo 5. "Uno animo omnes socrus oderunt nurus: viris esse aduersas: eque studium est: similis pertinacia est. In eo denique omnes mihi videntur ludo docte ad malitiam."
¶ Quintilianus declamationum. i. declamatione. "Facinus est: quod bonos priuignos nouerce facilius decipiunt: nec leuius oderunt. Notum hoc ac vulgare facinus est quod plerumque contraliberos amantur vxores et sequentiu matrimoniorum non aliunde quam de damno pietatis effectus est. Genus infirmissime ser uitutiest senex maritus et vxore charitatiardorem flagrantius frigidis concipimus affectibus."
¶ Iuuenalis: libro 2. satyra i. "Semper habet lites alternaque iurgia lectus. In quo nupta iacet: minimo dormitur in illo."
¶ Fulgentius mitologiarum libro i. fabula 21. et finali "Sicut nihil benigna superius coniuge: ita nihil infesta crudelius muliere."
¶ Cato. capitulo 2. "Nil temere vxori de fuis crede qua est ti. Sepe et enim mlier quem coninux diligit odit."
¶ Andreas capellanus pape Innocenti iiii. in libro de disuasione vxoris: "Si mulieri anchoram alligaueris sirtibus latentibus illideris. O felix vita mortalium si iam non corrumperentur contubernia mulierum: quas coitui tantum necessarias dicimus: vt ex simili simile natura artifice producamus."
/ Uiue philsophie non vxori. "Si casta fuerit: superbia non deerit. si diues: si nobilis: coniugem aspernabitur: et formosam plerumque suspitio comitatur. Si turpis: numquam lectus carebit murmure. Si incesta rubescet facies in pudore: eo frequenter tibi accidit quod vxore contenta contemnitur deus: et inde nascatur iniuria vnde debuit prodire concordia. Libertas tibi adimitur si nequam femina societur: nec tuus esse poteris: quia quo fugias non habebis. Si iuuenem senex duxerit contemneris. Si senex seni coniungitur voluptatis amor non sequitur."
¶ Ricardus iudex venusinus. libro de pertractatione nuptiis. capitulo 50. "Est mulier lingosa viro pars mortis amare. Nocte dieque modis mille fatigat eum. Cum bene prandere potare quiescere secum Optat: tunc illa iurgia seua parat. Non mare turbatum magis pugnare carinam Fertur: quam mulier litigiosa virum."
On this page