Rubrica 1
Rubrica 1
De fortitudine animi
QUinte et vltime partis liber primus tractat de fortitudine et pertinentibus ad eam: sub his titulis.
IOb hystoria capitulo i. "Iob nunciata sibi morte omnium suorum septem filiorum et trium filiarum et amissione omnium suorum bonorum: dixit: Nudus egressus sum de vtero matris mee: et nudus reuertar illuc. dominus dedit dominus abstulit: sicut domino placuit ita factum est. Sit nomen domini benedictum."
¶ Cronica de nugis philosophorum. capitulo 5. scilicet de pittaco. "Pittacus vnus de septem sapientibus dicebat prudentium virorum esse: priusquam fiant difficilia premeditari ne fiant: fortium vero facta bene disponere."
/ capitulo 7. scilicet de cleobolo. "De pauperatus vero humilieris. Mucrones fortune viriliter scito ferre."
/ 15. capitulo. scilicet de anaxagora. "Anaxagoras ad anxiantem quod in terra extranea moreretur: vndique inquit similis est descensus ad inferos."
/ 17. capitulo scilicet de socrate. "Socrates ad dicentem: morte athenienses condemuauerunt te: illos est ait natura."
¶ Aristoteles ethicorum. libro 2. capitulo 2. "Assueti contempnere terribilia et sustinere ipsa efficimur fortes: et effecti maxime poterimus sustinere terribilia. Qui sustinet pericula et gaudet fortis est: qui autem tristatur timidus."
/ 8. capitulo. "In sustinendo tristitiam fortes dicuntur. Difficilius est a tristitia sustinere quam a delectantionibus abstinere."
/ Idem magnorum moralium. libro i. capitulo 4. "Si aliquem valde facias impauidum: quod deos non timeat: non fortis sed insanus est Si autem timentem omnia timidus. Fortis ergo erit non qui timet omnia: neque qui nibil Mensurati timores augent fortitudinem."
/ 32. capitulo. "Si quis non timet tonitrua aut corruscationes: aut aliud quod super hominem terribilium est: non fortis est: sed insanus."
/ Idem rethoricorum. libro i. capitulo 13. "Fortitudo proptur quam singuli actiui sunt bonorum operum in periculis: et vt lex precipit: et obsequentes legi. timiditas autem contrarium."
/ Idem polyticorum. libro 7. capitulo 10. "Utetur studiosius vir et paupertate et egritudine: et aliis prauis fortunitis bene."
¶ Oratius in sermonibus. libro 2. sermone 2. "Uiuite fortes Fortiaque aduersis opponite pectora rebus."
¶ Tullius de officiis. libro. i. capitulo 36. "Fortis animi et constantis est: non perturbari in rebus asperis: nec tumultuatum de gradu deiici: sed prestantis animi vti consilio: nec a ratione discedere."
/ Idem rethoricorum artis veteris. libro 2. capitulo 9 "Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Fortitudinis partes sunt: Magnificentia: Fidentia: Patientia: Perseuerantia."
/ Idem rethoricorum artis noue libro 3. capitulo 2. "Fortitudo est rerum magnarum appetitio: et rerum humilium contemptio: et laboris cum vtilitatis ratione perpessio"
/ Libro 5. capitulo 10. "Ei non multum potest obesse fortuna qui sibi firmius in virtute quam in casu presidium collocauit."
/ 21. capitulo. "Fortitudo contemptio est laboris et periculi cum ratione vtilitatis et compensatione commodorum."
/ Idem de oratore. libro 2. "Magna laus et ad mirabilis videri solet tullisse casus sapienter aduersos: non fractum esse fortuna: retinuisse in rebus asperis dignitatem."
/ Idem tusculanarum questionum libro i. in fine. "Teneamus vt nihil censeamus esse malum quod sit a natura datum omnibus."
/ Libro 2. "Qui id quod vitari non potest metuit: is viuere animo quieto nullo modo potest. Qui montem non timet magnum: is presidium sibi ad beatam vitam comparat. Nunquam ingemiscit vir fortis et sapiens nisi forte vt se incendat ad firmitatem."
¶ Ouidius de fastis libro i. "Omne olum forti patria est: vt piscibus equor. Ut volucri vacuo quicquid in orbe patet."
/ In medea. capitulo 3. "Fortuna fortes metuit: ignauos premit. Fortuna opes aufferre: non animum potest"
/ Idem epistolarum ad lucillum libro 5. capitulo i. "Puto fortiorem esse quam in ipsa morte est quam qui circa mortem. mors enim admota etiam imperitis animum dedit non vitandi ineuitabilia."
/ Libro 7. capitulo 8. "Da operam nequid vnquam inuitus facias: quicquid futurum est necesse est futurum: repugnantiam volente necessitas non est."
/ Libro 14. epistola 2. "Non affligitur sapientens liberorum amissione: non amicorum. eodem enim animo fert illorum mortem quo suam expectat."
/ Idem de clementia. "Decet magnanimitas quemlibet mortalem: etiam illum infra quem nihil est positum quid enim maius aut fortius quam malam fortunam recondere."
/ Idem de consolatione ad paulinum: "Quid tam humile ac mirabile est quam consumendum se dolori committere."
/ Libro 7. "Fortissimus ille est Qui promptus metuenda pati: si cominus instent Et differre potest."
¶ Ualerius maximus libro 5. titulo de parentibus qui obitum filiorum forti animo tulerunt. "Pericles princeps atheniensium inter quatriduum duobus mirificis adoleseentibusfiliis spoliatus: his ipsis diebus et vultum pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractione concionatus est. Ille vero capunt quoque solito more coronatum gerere sustinuit: vt nihil ex veteri ritu propter domesticum vulnus detraheret. Non sine causa igitur tanti roboris animus ad olympii iouis cognomen ascendit. Anaxagoras audita morte filii: nihil mihi inquit in expectatum aut nouum nuncias. Ego enim illum ex me natum sciebam esse moriturum."
¶ Marcialis cocus. libro vndique suscepto. capitulo 2. "Si metum tali arte sapis: quodcumque necesse est: Id cupias animum canibus equipara. Sub quocumque onere: strepitu omniue labore Rectum stare lica. gloria non modica est."
¶ Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 3. "Magnanimitas que et fortitudo dicitur si insit animo tuo cum magna fiducia viues liber intrepidus et alacer. Magnum animi bonum est. non timere: sed constare sibi: et finem huius vite intrepidus expectare."
¶ Ambrosius de officiis. libro i. capitulo 25. "Est fortis qui se in dolore aliquo consolatur Reuera iure ea fortitudo vocatur quando vnusquisque seipsum vincit aram continet: nullis illecebris emollitur atque inflectitur: non aduersis perturbatur non extollitur secundis."
¶ Augustinus in epigrammatibus prosperi: eprigramma 49. "Bonus nec temporalibus bonis extollitur nec malis frangitur."
¶ Prosper sub. 35. epigramma. "Rectorum est aduersa pati et tolerare modeste. Nec querula in quoquam voce mouere deum."
¶ Cassiodorus epistolarum. libro 2. epistola 22. "Equum est vt se commendet pietas regalis fati vulnera sauciata: quia erigi plus merentur quos sortis sue aduersa presserunt."
¶ Bernardus. libro de improbatione vitiorum capitulo 6. "Non turbant aduersa pios nec prospera tollunt."
¶ Gualterius de castellione. libro 5. "Nulla rei nouitas peruertere fortia debet Pectora: cum nulla teneatur lege fidelis Esse homini fortuna diu."
/ Libro. 6. "Pregraue vulnus acerbo Curatur ferro: grauis est medicina dolenti. Asperior sanat grauiores potio morbos. Naufragium que timens iactura sepe redemit Nauta quod potuit: et dampnis dampna leuauit. Animi est fortis contempnere mortem. Non odisse tamen vitam: ied amare virorum est."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria. parte i. capitulo 12 "Uir est qui contra biformes euentus fortune vniformi mentis constantia militat praemunitus."
On this page