Rubrica 2
Rubrica 2
De patientia et impatientia
SAlomon in prouerbiis capitulo 14. "Impatiens operabitur stultitiam. Qui patiens est multa gubernatur prudentia. Qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam."
¶ Cronica de nugis philosophorum. capitulo 2. scilicet de thalete. "Thales miliseus: qui primus sapiens nominatus est secundum quem et septem sapientes vocati sunt interrogatus qualiter quis infortunium facile feret: ait si inimicos peiora pati videat."
/ 6. capitulo scilicet de biante. "Bias primesis dictus vnus de septem sapientibus dicebat fortunatum esse non patientem infortunia."
¶ Aristoteles polyticorum libro 8. et finali. capitulo 2. "Iuuenes propter etatem indelectabile nihil sufferunt volentes."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris. libro 2. capitulo 9. "Patientia est honestatis: aut vlitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diurna perpensio."
¶ Ouidius epistolarum. 5. epistola. "Leniter ex merito quicquid patiare ferendum est. Que venit indigne pena dolenda venit."
¶ Quintilianus declamationum. 10 declamatione. "Leuat omnes cruciatus omnem dolorem praeparata mentem composuisse patientia. Nulla pena est nisi inuito. non habemus vllum nisi ab impatientia dolorem."
¶ Paulus apostolus: in epistola ad romanos. capitulo 5. "Tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem."
/ Idem epistolarum ad lucillum. libro 2. epistola 6. et finali. "Multum addit sibi virtus lacessita."
/ Idem de prouidentia. "Marcet sine aduersario virtus: tunc apperet quanta sit quantumcumque polleat cum quid possit patientia ostendit."
/ Idem in prouerbiis: et macrobius saturnaliorum. libro 2. capitulo 18. exautior publii. "Feras non culpes quod mutari non potest. Furor fit lesa sepius patientia."
¶ Cecilius firmianus de beatam vita. libro 3. "Patientia est malorum que aut inferuntur: aut accidunt cum equanimitate perlatio."
¶ Prudentius de psicomachia. capitulo 4. "Omnibus vna comes virtutibus associatur: Auxiliumque suum fortis patientia miscet. Nulla anceps lucramen init virtute sine ista Uirtus: nam vidua est quam non patientia firmat."
/ Capitulo. 4. "Quod merito pateris patienter ferre memento. Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damna."
/ Capitulo. 5. "Cede locum lesus: fortune cede potenti. Ledere qui potuit: poterit aliquando prodesse."
¶ Boetius de consolatione. libro 2. capitulo i. "Equo animo vt toleres oportet: quicquid intra fortune aream geritur. In patientia sortem exacerbabis quam mutare non possis."
/ 7. capitulo. "Quis ille tam felix qui cum dederit impatientie manus statum suum mutare non oportet."
¶ Gregorius in pastorali. capitulo 34. "Tanto minus quisque ostenditur doctus quanto minus conuincitur patiens."
/ 52. capitulo. "Quisque non tam que ab altero tollerat quam que ab ipso tolerantur attendat. si enim sua que portantur considerat: ea que ab altero sustinet leuius portat."
¶ Isydorus solliloquiorum: libro 2. capitulo 4. "Omnia aduersa equo animo porta. Dum tibi aliena pericula memoras: mitius tua portas. aliorum enim exempla dolorem releuant. Alienis malis facilius consolatur homo. Ab vno ferendum est: quod multis accidit tolerabile. Qui aduersa patientur tolerat: deum sibi citius placat."
On this page