Rubrica 11
Rubrica 11
De audacia
PLato. in menone vltra medium. "Quotiens absque mente audeat homo: leditur: quotiens vero cum mente proficitur."
¶ Aristoteles rethoricorum libro 2. capitulo 8. "Ausibile contrarium est timendo. quare est spes cum fantasia salutarium vt prope existentium. Ausiui sunt qui sepe inciderint periculis et euaserint. Ausiuum est ira."
/ 16. capitulo. "Iuuenes viriliores sunt: animosi etenim et bone spei: quorum hoc quidem non timere: hoc autem audere facit: neque enim iratus vllus iratus timet: sperare bonum aliquod ausibile est."
¶ Oratius in sermonibus. libro 2. sermone 3. "Est genus vnum. Stultitie nihilum metuenda timentis vt ignes: Ut rupes fluuiosque in causapo obstare queratur. Alterum et huic varium et nihilo constantius ignes Per medios fluuiosque mentis."
¶ Tullius tusculanarum questionum. libro 2. "Prosunda voce omne corpus intenditur: venit que plaga vehementior."
¶ Seneca de naturalibus questionibus libro 3. "Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem angustie faciunt: longe violentius semper ex necessitate quam ex virtute cor agitur: autem certe paria conantur animus magnus et perditus."
¶ Ualerius maximus libro 6. titulo libere dicta aut facta. "Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant: senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque priuernatibus esset faciendum. Ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabat: eodem tempore et victoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium vnicum in precibus restare animaduerterent: ingenui italici sanguinis obliuisci non potuerut. princeps emim eorum in curia interrogatus quam penam mererentur: respondit: quam mererentur qui se dignos libertate iudicantes arma sumpserunt exasperatosque patrum conscriptorum animos verbis inflammauerunt. Sed plaustius consul fauens priuernatum cause regressum animoso eius dicto obtulit quesiuitque qualem cum eis pacem romani habituri esset impunitate donata. At is constantissimo vultu: si bonam dederitis inquit perpetuam. si malam non diuturnam. Qua voce perfectum est vt victis non solum venia: sed etiam ius et beneficium nostre ciuitatisdaretur. Mulier quedam a phylippo rege temulento immerentem damnata: prouoco rem ad phylippum inquit: sed sobrium excussit crapulam ossitanti: ac presentis animi ebrium respicere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. Syracusis mulier quedam vltime senectutis omnibus dionysii tyranni exigitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis expetentibus sola quottidie matutino tempore deos vt incolumis ac sibi superstes orabat. esset. Quod vbi is cognouit non debitam sibi admiratus beninolentiam accersit eam: et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogauit. Tum illa: certa est inquitratio propositi mei puellam enim cum grauem tyrannum haberemus carere ego cupiebam: quo inturfecto aliquanto deterior arcem occupauit: eius quoque finiri dominationem magni existimabam. tertium te superioribus importuniorem habere cepimus rectorem. Itaque ne si tu fueris absumptus deterior in locum tuum succedal caput meum pro tua salute deuoueo. Tam facetam audaciam punire dionysius erubuit."
¶ Statius thebaydo libro 8. "Iam clypeus clypeis: verbo ne repellitur verbo. Ense minax ensis: pede pes: et cuspide cuspis"
¶ Auctor libelli de formula honeste vite. capitul 3. "Eris magnanimus si pericula nec appetas vt temerarius nec formides vt timidus."
¶ Cassiodorus epistolarum. libro 2. epistola 2. "Audentes facit homines fiducia sui. Se non patitur oculere quem precipit natura prodire."
¶ Uersificator fabularum esopi. 27. fabula. "Audet in audacem timidus: fortique minatur Debilis: audendicum videt esse locum."
¶ Iohannes solobriensis anglicus in polycratone libro 4. "Dionydes pirata ab alexandro rege apprehensus: interrogatusque quid ei videretur quod mare haberet infestum: libera contumacia quid tibi inquit vt tu orbem terrarum. Sed quia id ego vno nauigio facio latro vocor: quia tu magna classe diceris imperator. Si solus captus sit alexander latro erit. si ad nutum dionydis famulentur populi erit dionydes imperator."
On this page