Rubrica 10
Rubrica 10
De timore
¶ Salomon in prouerbiis. capitulo 14. "Sapiens timet et declinat a malo. Stultus transilit et confidit."
/ Idem in ecclesiaste capitulo 8 "Quia non profertur cito contra malos sententia: absque vllo timore filii hominum perpetrant mala."
¶ Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. ad finem. "Decet quidem formidatum esse malis vite exitium virtuosis vero ignominiamvite."
/ 7. capitulo. "Timor est tristitia quedam vel turbatio ex fantasia futuri mali: aut corruptiui aut contristatiui. Omnia timenda terribilia sunt: quecunque si peccauerit corrigi non contingit. Timor est tristitia cum expectatione patiendi corruptiuam passionem aliquam. Timor confiliatiuos facit."
/ 16. capitulo. "Nullus iratus timet. Senes formidolosi sunt et omnia pertimentes. contrarie enim dispositionis iuuenibus. infrigidati enim sunt. hi autem calidi: quare viam preparauit senectus formidini. etenim infrigidatio quedam est."
/ Idem ethicorum libro 2. capitulo 2. "Qui omnia timet et fugit et nihil substinet: timidus efficitur."
/ Idem hyco nomicorum. libro 3. et finali. "Duplex est species timoris: alia quidem est verecundia ex pudore facta: qua vtuntur pudici filii ad patres et ciues compositi ad presides bonos: Alia vero species cum inimicitia et odio: sicut ferui ad dominos et ciues ad tyrannos iniuriosos et iniquos."
¶ Tullius tusculanarum questionum: libro 2. "Quiquod mutari non potest metuit: is viuere animo quieto nullo modo potest."
/ Idem in oratione pro marco marcello: "Si in altero peccandum sit: mallem videri magis timidus quam parum prudens."
¶ Ouidius epistolarum. 13. epistola. "Spes bona solicito victa timore cadit. Nos anxius omnia cogit: Que possunt fieri facta putare timor."
/ Idem de tristibus. libro i. epistola i. "Nec procul a stabulis audet discedere: si qua Eexcussa est auidi dentibus agna lupi."
/ Idem de ponto libro 2. 2 epistola. "Accipitrem metuens pennis trepidantibus ales: Audet ad humanos fessa venire sinus."
/ Epistola. 3. "Tranquillitas et naufragus horret aquas Qui semel est lesus fallaci piscis ab hamo. Omnibus vnca cibis era subesse putat. Sepe canem visum longe fugit agna: lupumque Credit et ipsa suam nesciat vitat opem. Si volucri capte dat sors euadere posse. Partibus in cunctis esse timet laqueum. Membra reformidant: mollem quoque saucia ta Unaque solicitus incitat vmbra metum. (ctum.Res timida est omnis miser."
¶ Iohannes apostolus et euangelista: epistola vnica. capitulo 4. "Timor non est in charitate. Timor penam auget."
/ Idem de naturalibus questionibus libro 5. "Si vultisnihil timere cogitate omnia timenda. Ex in solito formido maior est."
/ Libro. 6. "Degeneres trepidant animi peioraque versant. Mens dubiis percussa pauet: rursusque parata est. Ceteros ferre metus."
¶ Lex digestorum titulo quod metus causa et caetera. libro i. "Metus est instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio."
/ 10. capitulo. "Non est paruum tormentum aduersum aliquid formidare venturum: dum semper grauius estimatur emergere quod timetur."
¶ Isydorum solliloquiorum libro 2. capitulo 17. "Timor semper emendat. Timor expellit peccatum. Timor reprimit vicium. Timor cautum facit hominem atque solicitum."
/ Fabula. 19 "Sic timeat quicumque timet: ne mole timoris Sepe careat: grauis est spe fugiente timor."
¶ Auctor libelli qui dicitur pamphylus. capitulo 34. "Accipitris volucer elapsus ab vngue feroci Anceps in cunctis hunc timet esse locis."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria. parte i. capitulo 6. "Coniectat mala queque metus: metuenda prophetat. Et dubiis rebus deteriora canit."
¶ Gaufridus in poetria. capitulo 30. "Si timor incuruet mentem: simulatio vultum Erigat: et clypeo vultus succurre timori. Ut si mens timeat facies velit ipsa timeri. Immo magis sperare velis: pigeatque potentem.Uulgari parere vultu: si posse sit: artum Dillates animum. si corpus debile: mens sit Fortis: et exiguas vires supplere memento."
On this page