Rubrica 3
Rubrica 3
De belli pressura periculo et euentu
REgum Libro 2. capitulo 11. "Dauid audito nuncio ioab ducis sui belli: qui rettulerat aliquam partem sue gentis cecidisse in praelio dixit ad nuncium: hec dices ioab: non te frangat ista res. varius est emm euentus prelii: et nunc hunc: nunc illum consumit gladius."
¶ Salustius in iugurtino. "Omne bellum sumitur facile: ceterum egerrime desinit: non in eiusdem potestate initium eius et finis est."
¶ Ouidius sine titulo: seu amorum. libro i. capitulo 9. "Mars dubius nec certa venus: victique resergunt Quosque neges vnquam posse iacere cadent."
¶ Seneca tragediarum in thebaydo. capitulo 5. et finali. "Fortuna belli semper ancipiti in loco est."
¶ Frontinus libro 4. titulo 2. "Cirus bello aduersus persas quattaordecim milibus armatorum imensas difficultates superauit. Epamiundas dux tebanorum quattuor hominum ex quibus quadringenti tantum equites erant: lacedemoniorum exercitum vigintiquattuor milium peditum: equitum millesecentorum vicit. A quattuordecim millibus grecorum qui numerus in auxiliis cyri aduersus artaxerxem fuit centum milia barbarorum prelio superati sunt."
/ 16. libro. "Nescio qua occulta ratione immo pene diuina alii contra alios dimicant: et qui fortiores vicerant ab inferioribus sepe vincuntur."
/ 26. titulo. et fi. "In prelio amplius solet fortuna potestatis habere quam virtus. Occasio in bello amplius solet iuuare quam virtus."
¶ Cecilius firmianus de beata vita libro 4. "Sapientis ac boni viri non est velle certare ac se periculo committere: quoniam vincere non est in nostra potestate: et est anceps omne certamen: sed est sapientis ac optimi viri non aduersarium velle tollere: quod fieri fine scelere ac periculo non potest."
¶ Cassiodorus. epistola libro 5. epistola 42. "Actus detestabilis est certamen infelix cum feris vel contendere: quas fortiores se non dubitat inuenire"
On this page