Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De eis que prius et potius agenda sunt quam prelium

¶ De eis que prius et potius agenda sunt quam bellum. Rubrica. 4.

TErentius in eunucho. capitulo 18. "Omnia prius consilio experiri quam armis sapienter decet."

Ualerius maximus libro 7. titulo. "Sapienter dicta aut facta. Scipio aphricanus negat aliter cum hoste confligere debere: quam aut si occasio obuenisset: aut necessitas incidisset."

Uegetius de re militari. libro 3. titulo 9 "Omnia ante cogitanda ante temptanda ante facienda sunt quam ad vltimum veniatur abrutum. Boni emim duces non aperto prelioin quo est commune periculum: sed ex ccculto semper attentant vt integris suis quantum possunt hostes interimant: certe vel terreant."

/ 26. titulo et finali. "Inopia: aut superuentibus: aut terrore melius est hostem domare quam prelio: in quo am plius solet fortuna potestatis habere quam virtus. Boni duces publico certamine nunquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt. Magna dispositio est hostem fame magis vrgere quam ferro."

Cassiodorus epistolarum libro 3. epsitola i. "Tunc solum vtile est ad arma concurrere: cum locum apud aduersarium: iustitia non potest inuenire."

Baldo. 18 fabula. "Cautius est astu quam se defendere fastu."

Ricardus iudex venusinus libelli de pertractione nuptiarum capitulo 42. "Euentus pugne dubius: victoria belli. De populo nimio non venit vno deo."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4