Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De ocio et perpessione bellici operis

¶ De ocio et perpessione bellici operis. Rubrica. 10

ARistoteles polyticorum libro 7. capitulo 11. "Plurime ciuitatum bellantes quidem saluantur: postquam autem obtinuerunt principatum pareunt. rubiginem enim contrahunt sicut ferrum pacem ducentes."

Seneca: epistolarum libro 7. epistola 3. "Effeminat animos amenitas nimia. Nullum laborem recusant manus que ad arma ab aratro transferuntur."

/ Idem declamationum. capitulo 2. "Mollitvim ocium: ferrum situ rubiginem ducit."

Frontinus libro 4. titulo 3. "Emilianum scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem: accepto pane vesci solitum."

/ Idem et de alexandro macedone: dicitur "Massinissam nonagesimum etatis annum agentem meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus."

Ualerius maximus libro 7. titulo sapienter dicta aut facta. "Amplius claudius crebro solitus erat dicere negocium populo romano melius quam ocium committi: non quod ignoraret quam iocundus tranquillitatis status esset: sed quod animaduerteret prepotentia imperia agitatione rerum: ad virtutem capescendam excitari: nima quiete in desidia dissolui."

Uegetius de re militari libro 2. titulo i. "Exercitus ex ipsa re atque opere exercitii nomen accepit: vt eo nunquam liceret obliuisci quod vocabitur."

/ Libro 3. titulo 9. "Pro tyronibus accipiendi sunt qui pugnare longo tempore defierunt."

/ 26. titulo. et finali. "Exercitus labore proficit ocio consenescit."

Cassiodorus: epistolarum. libro 3. epistola i. "Populorum ferocium corda longa pace mollescunt."

Auctor libelli qui dicitur facetus. capitulo 10. et finali. "Nil valet in bello qui viuit delitiose. Nec sine duritia bellica palma datur."

Gualterius de castellione. libro 2. "Delitie molles gladios et vulnus abhorrent."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10