Rubrica 11
Rubrica 11
De prouidencia et preconsiliatione belli
¶ Ualerius maximus libro 7. titulo. "sapienter dicta aut facta: Scipio aphricanus turpe esse aiebat in re militari dicere non putabam: quia videlicet explorato et excisso consilio que ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur: summa ratione inemendabilis: est enim error qui violentie martis committitur."
¶ Uegetius de re militari libro 3. titulo 9. "Ad rem pertinet qualis ipse aduersarius vel eius comites qui sint nosse: vtrum temerarii: an cautian audaces: an timidi scientes artem bellicam: vel ex casu temere pugnantes. Que gentes cum his fortes que ignauie sint: nostra auxilia cuius fidei quarum sunt virium. Quos animos illius copie: quos habeat noster exercitus. Que pars sibi magis victoriam repromittat: ex huiusmodi enim cogitaminibus virtus augetur: aut frangitur. Dux vigilans sobrius prudens tanquam de ciuili causa inter partes iudicaturus adhibito consilio de suis et aduersarii copiis iudicet: et si multis rebus superior inuenitur: optimum sibi non differat inire conflictum. Si vero aduersarium intelliget potiorem certamen publicum vitet."
/ 12. titulo. "Ipsa die qua certaturi sunt milites quid sentiant diligenter explora nam fidutia vel formido ex vultum verbis incessu moribus cernitur et caetera. et noueris te oportere differre si exercitati bellatores metuunt dimicare."
¶ Cassiodorus: epistolarum. libro i. epistola 16. "Res preliorum bene disponitur quotiens in pace tractatur. Munitio quippe tunc efficitur preualida si diurna fuerit cogitatione roborata. Male constructio loci: tunc queritur quando iam pericula formidantur."
On this page