Rubrica 13
Rubrica 13
De munitione et custodia locorum
FRontinus Libro 3. titulo 12. "Alcibiades athenis ciuitate sua lacedemoniis obsessa veritus negligentiam vigilum denunciauit his qui in stationibus erant vt obseruarent lumen quod nocte ostensurus esset ex arce: et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attolerent: quo munere qui cessasset penam passurum: dum solicite expectaretur signum ducis: per vigilatum ab omnibus et suspecte noctis periculum euitatum est."
/ Libro 4. titulo 26. "Usus inuenit vt acerrimi canes et sagacissimi in turribus nutriantur qui aduentum hostium odore presentiant latratusque testentur. Anseres quoque non minore solertia noctumos superuentus clamoribus indicant: nam ingressi capitolinam arcem galli romanum nomen euertissent: nisi clamore anseris excitatus mallius restitisset. Mira diligentia siue fortuna viros qui vniuersum orbem erant missuri subiugum auis vna seruauit."
/ Ultimo capitulo. quod est epilogus. "Solertissime caueatur: nequando aut potus in opia emergat: aut cibi: quibus malis nulla arte succurritur. Ideoque intra muros tanto plura condenda sunt quanto scitur clausure tempus in obsidentium consistere voluntate."
On this page