Rubrica 12
Rubrica 12
De preparatione necessariorum belli
/ 3. titulo. "Sepius penuria quam pugna consumit exercitum: et ferro seuior fames est. Reliquis casibus in tempore potest subueniri: papulatio et annona in necessitateremedium non habent: nisi ante condantur. Antequam bellum inchoetur de copiis expensisque solers debet esse tractatus."
/ 11. libro. "Ueteribus seculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen adducere: vt audaciores sumptu esce redderentur: et longiore conflictu non fatigarentur inedia."
/ 18 titulo. "Semper studere debes vt prius instruas aciem: quia ex arbitrio tuo potes facere quod tibi vtile iudicas cum nullus obsistit: deinde et tuis auges confidentiam et aduersariis fidutiam minuis: quia fortiores videntur: quia prouocare non dubitant. Inimici autem incipiunt formidarequi vident contra se acies ordinari: hic additur maximum. commodum: quia tu instructus paratusque ordinantem et trepidum aduersarium preoccupas pars victorie est inimicum turbare antequam dimices."
On this page