Text List

Rubrica 15

Rubrica 15

De explorationibus et exploratoribus

¶ De explorationibus et exploratoribus. Rubrica. 15.

FRontinus. Libro i. titulo 2. "Scipio aphricanus capta occasione mittende ad syphacem legationis: cum lelio seruorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit: quibus cure esset prospicere regias vires. hi cum liberius castrorum positionem scrutarentur: equum de industria dimissum tanquam fugientem persecuti maximam partem munimentorum cir cuierunt. Que cum nunciassent incendio confectum est bellum. Carthaginenses cum animaduertissent alexandri ita magnas opes vt aphrice quoque immineret: vnum ex ciuibus virum acrem nomine amilcarem thodium vixerunt simulato exilio ire ad regem omnique studio in amicitiam eius peruenire. Qua is potitus consilia eius nota ciuibus suis faciebat."

/ Idem carthaginenses miserunt qui per speciem legatorum longo tempore rome morarentur: "exciperentque consilia romanorum. M cato in hyspaniam: quia ad hostium consilia alia via peruenire non potuerat iussit trecentos milites simul impetum facere in statione hostium raptumque vnum ex his in castra perferre incolumen: tortusque ille omnia suorum archana confessus est."

Uegetius de re militari libro 3. titulo 26. et finali. "Difficle vincitur qui vere potest de suis et aduersarii copiis iudicare. Cum explorator hostium latenter oberret in castris: omnes ad tentoria sua per diem redire iubeantur: et statim deprehendetur explorator."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 15