Rubrica 16
Rubrica 16
De occultandis consiliis initis contra hostes
FRontinus. Libro i. titulo i. "Portius cato deuictas a se ciuitates hyspanie existimabat in tempore rebellaturas fiducia murorum: scripfit itaque singulis vt dirumperent monimenta: minatus bellum nisi confestim obtemperassent. Epistolasque vniuersis ciuitatibus eodem die reddi iussit vnaqueque vrbium sibi soli credit imperatum. Contumaces conspiratio potuit facere si omnibus idem dennuciari votum fuisset. Tarquinius superbus patri principes sabinorum interficiendos arbitratus: quia hoc nemini volebat commissum nihil nuncio respondit qui ad eum a filio erat missus: tamen virga eminentia papauerum capita cum forte in orto ambularet decussit: nuncius sine responso reuersus renunciauit adolescenti tarquinio quid agentem patrem vidisset: ille intellectus idem esse eminentibus faciendum. M. lucius crassus percunctanti quo tempore moturus esset castra respondit: vereris ne tubam non audias:"
¶ Uegetius de re militari libro 3. titulo 6. "Cautele caput est vt ad que loca vel quibus itineribus fit profecturus exercitus ignoretur. Tutissimum namque in expeditionibus creditur facienda nesciri. Securum iter agitur quod agendum hostes minime suspicantur."
/ 26 titulo. et finali. "Nulla consilia sunt melioraquam illa que ignorauerit aduersarius antequam facias. Cum consilium tuum congoueris aduersariis proditum dispositionem mutare te conuenit. Quid fieri debeat tractato cum multis: quod vero facturus sis cum paucissimis: vel potius ipse tecum. Quo genere depugnaturus sis nesciant hostes: ne aliquibus remediis resistere moliantur."
On this page