¶ Salomon in prouerbiis. ca. 5. "Respicit
dominus vias hominis: et omnes gressus illius con
siderat."
¶ 11. "Non proderunt diuitie in die vl
tionis. Iustitia autem liberabit a morte."
¶ 15
c. "In omniloco oculi domini contemplantur bonos
et malos."
¶ "Infernus et perditio coram domino:
quanto magis corda filiorum hominum."
¶ 16.
c. "Omnes viae hominum patent oculis domini."
¶ 22. c. "Nou facies violentiam hominum pauperi quia pauper
est: neque conteres egenum in porta: quia dominus
iudicabit causam eius."
¶ 29. c. "A domino iudicium
egreditur singulorum."
¶ Idem in eccl. c. 3. "Iustum et impium iudicabit dominus."
¶ 12. et fi. "Cuncta que fiunt adducet dominus in iudicium pro omni
ertato: siue bonum siue malum sit."
¶ Regum. lib. i. ca. 26 "Deus retribuet vni
cuique secundum iustitiam suam et fidem."
¶ Paralipomenon. lib. 2. cap. 19. "Non est
apud deum iniquitas: nec personarum acceptio
nec cupido munerum."
¶ Esaias propheta. ca 31. "Consurget deus
contra domum pessimorum: et contra auxilium
operantium iniquitatem."
¶ hieremias prophetain lib. prophetiarum. c. 23 "Ego visitabo vos super malitiam studiorum
vestrorum ait domiuns."
¶ 29 cap. "Ego sum
iudex et testis dicit dominus."
¶ 33. c. "Oculi dei
apti sunt super omnes filias filiorum adam: vt
reddat vnicuique secundum vias suas: et secundum fructum
adinuentionem eius."
¶ Ezechiel propheta. cap. 18. "Cum auerte¬rit se iustus a iustitia sua et fecerit
iniquitatem et morietur in eis in iniustitia sua quam opertus est:
morietur: et cum auerterit se ipsius ab iniquitate sua
quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam: ipse
animam suam viuificabit."
¶ "Unumquemque iuxta vi
as suas iudicabo ait dominus deus."
¶ 33. c. "Iu
stitia iusti non liberabit eum in quacumque die
peccauerit: et impietas impii non nocebit ei. In
quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiaco. ca. 7. "Non
te iustifices ante deum: quoniam agnitor cordis
ipse est."
¶.c. 15. "Deus ab initio constituit
hominem: et reliquit illum in manu consilii sui."
"¶ Adiecit mandata et praecepta sua. Si
volueris mandata conseruare: confuabunt te et."
¶ "Apposuit tibi aquam et ignem: et quod volueris porri
ge manum tuam: ante hominem vita et mors: bonum
et malum quod placuerit ei dabitur ei."
¶ Marcus in cuangelio. c. 4. "In qua
mensura mensi fueritis: remetietur vobis."
¶ c. 12. "Omni cui multum datum est: miltum quaretur ab eo."
¶ Paulus apostolus epistola ad Romanos. cap. 2. "Non est personarum acceptio apud deum."
Idem ad ephesios. c. fi. cap. 14. "Unusquisque
vestrumpro se rationem reddet deo. Non ergo
amplius inuicem iudicemus. Se hic iudicare
magnitudine ponatis offendibulum fratri
vel scandalum."
"¶ Lex autem. titur. de monachis. §. hinc nobis.
Quantum ad dei cultum non est masculus
neque femia: neque liber: neque seruus: omnes enim
in christo vnam mercedem percipiunt."
¶ Auctor: li. de formula: honeste vite. cap. 6:
et fi. quod est epilogus. "In regno dei non est
distinctio quis esset in seculo laicus aut cle
ricus: diues aut pauper: iunior aut senior:
seruus aut dominus: sed vnusquisque secundum meritum
boni operis perpetuo coronabitur gloria."
¶ Angustinus in epigramatibus Prosperi:
92 cap. "Nullo modo iudiciis hominum
comparanda sunt iudicia dei: quem non est du
bitandum esse iustum: etiam quando facit quod
hominibus videatur iniustum."
¶ Boetius de consolatione. li. 4. c. 9.in fine. "Quamuis causam tante dispositionis ignores:
tanum quoniam bonus mundum rector temperat recte
fieri cuncta ne dubites."