Rubrica 10
Rubrica 10
De charitate hominis ad deum
In exodo. ca. 20. "Ego sum dominus deus fortis et zelotes visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: et faciens minsericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt precep: a mea."
¶ In leuico. c. 4. "Qui maledixerit et blasphemauerit nomen domini: morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo populi."
¶ Moyses in deuterono. c. 6. "Diliges deum tuum ex toto cordetuo: et ex tota anima tua: et ex tota fortitudine tua."
/ "Reuela domino viam tuam: et spera in eo. Subditus esto domino: et ora eum. Apud dum gressus hominus di rigentur: et viam eius volet. Cum ceciderit noncollidetur: quia dominus supponit manum suam."
¶ Regum li. i. c. 2. "Quicumque honorificauerit me: glorificabo eum: qui autem contemnunt me: erunt ignobiles."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiastico. c. i. "Deus prebet sapientiam diligentibus se. Dilectio dei honorabilis sapientia. Qui diligit. deum exorabit pro peccatis: et continebit se ab illis: et in oratione dierum exaudietur."
/ Idem lucas. 16 c. "Qui amat patrem et matrem plus quam me: non est me dignus. Et qui amat filium aut filiam supra me: noum est dignus me."
/ c. 31. "Qui non est mecum contra me est. Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo: sum in medio eorum."
/ 19. c. "Omnis qui reliquerit domum vel fratres: aut sorores: aut patrem aut vxorem: aut matrem: aut filios: aut agros propter nomen meum: centuplum accipiet et vitam eternam possidebit."
/.c.22. "Diliges deum ex toto corde tuo: et ex tota anima tua: et ex totamente tua: hoc est primum et maximum mandatum. Secundum autem simile est huic. Et diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete."
¶ Ioannes in euangelio. ca. 14. "Si diligitis me mandata mea seruate. Qui habet mandata mea et seruat ea: ille est qui diligit me. Qui diligit me diligitur a patre meo: et ego diligam eum: et manifestabo ei me ipsum."
"/ Iesus dixit: Siquis diligit me sermonem meum seruabit: et pater meus diliget eum: et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me sermones meos non seruat. Ait sesusdiscipulis suis quoniam morti appropinquabat. Non turbetur cor vestrum neque formidet: audiuistis quia dixi vobis: vado et venio ad vos: si diligeretis me gauderetis vtique: quia vado ad patrem"
/ 15. c. "Ait iesus discipulis suis: Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest facere fructum a semet ipso nisi manserit in vite: Sic nec vos nisi ini me manseritis. Ego sum vitis vos palmites: qui manet in me etego in eum: hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et arescet: et colligent eum et in ignem mittent et ardet. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis et fiet vobis. Ait iesus: si precepta mea seruaueritis manebitis in dilectione mea."
¶ Iacobus apostolus epistola vnica. c. 2. / "Qui cunque totam legem obseruauerit: offenderit autem in vno factus est omnium reus."
¶ Iohannes apostolus et euangelista epistola primi. c. 4. "Siquis dixerit: diligo deum et fratrem suum oderit: mendax est. Hoc mandatum habemus a deo: vt qui diligit deumdiligat et patrem suum."
¶ Paulus apostolus epistola ad romanos capistolo. 8. "Diligentibus deum omnia cooperantur in bonum."
/ Idem apostolus epistola. i. ad corinthios. c. 10. / "Non potestis mensae domini participes esse vt mense demoniorum."
On this page