Rubrica 11
Rubrica 11
De verbo dei et exauditione eius
/ In leuitico. ca. 26. et "penulti. Si in preceptis meis ambulaueri tis et mandata mea custodieritis e feceritis ea: dabo vobis pluuias temporibus suis: et terra germinet germen suum et pomis arbores replebuntur: apprehendet messium tritura vindemiam: et vindemia occupabit se mentem: et comedetis panem vestrum in saturitate: et absque pauore habitabitis in terra vestra: dabo pacem in finibus vestris dormietis: et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias: etgladius non transibit terminos vestros: persequemini inimicos vsos et corruent coram vobis."
¶ Moyses in deuteronomio. c. 5. "Non declines neque ad dexteram neque ad siuistram: sed per viam quam praecipit vobis dominus deus ambulabitis: vt viuatis: et bene sit vobis et procellentur dies in terra portionis vestre."
¶ Psalmista. 102 psalmus. "Iustitia domini in filios filiorum his qui seruant testamentum eius: et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea"
¶ Marcus in euangel. c. 3. "Caelum et terra transibuunt: verba autem mea non transibunt: ait iesus:"
¶ Lucas in euan. c. 10 "Iesus intrauit in quodam castellum: et mulier quadam martha nomine excepit illum in domum suam: et huic erat soror noie: maria: que etiam sedens secus pedes domini: audie bat verbum illius: martha aut satagebat circa frequens ministerium: que stetit et ait: Domine non est tibi cure quod soror. mea reliquit me solam ministrare: dic ergo illi vt me adiuuet. Et respondens dixit illi dominus: Martha martha sollicita es et turbaris erga plurima: porro vnum est necessarium. Maria optimam partem elegit que non auferetur ab ea."
"/ Ait iesus: Uobis legislatoribus vhe quia oneratis homines oneribus que portari non poaeient: et ipsi vno digito vsro non tangitis sarcinas."
¶ Paulus apostolus epistola ad romanos. c. 2. "Non auditores legis iusti sunt apud deum: sed factores legis. iustificabuntur."
On this page