Rubrica 15
Rubrica 15
De oratione religiosa
PSalmista. 33. psalmus. "Oculi domini super iustos: et aures eius in praeces eorum. Clamauerunt iusti et dominus exaudiuit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberauit eos"
/ 50. psalmus dauid. "Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam. Amplius laua me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me. et caetera Auerte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum inoua in visceribus meis. Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi letitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me."
/ 163 psalmus. dauid. "Non intres in iudicium cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectum tuo omnis viuens."
/ 165 psalmus. "Prope est dominus omnibus inuocantibus eum in veritate: voluntatem timent ium se faciet: et deprecationem eorum exandietet saluos faciet eos."
¶ Tobie hystoria capitulo 4. "Omnitempore benedic deum: et pete ab eo vt vias tuas dirigat: et omnia consilia tua in ipso permaneant."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiastico. capitulo. 3. "Qui dili git deum exorabit pro peccatis: et continens est ab illis: et in oratione dierum exaudietur."
¶ Mattheus in euangelio. 6. capitulo. "Cum oratis non eritis sicut hypocrite qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare vt videantur ab hominibus intra cubiculum tuum et clauso ostio tuo ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. Orantes nolite multum loqui. Sic orabitis: Pater noster qui es in celis sanctificetur nomen tuum adueniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie etdimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas intemtationem: sed libera nos a malo."
/ 26 capitulo. "Uigilate et orate vt non interetis in temtationem: spiritus quidem promptus est: caro autem infirma."
¶ Marcus in euangelio. 11. capitulo. "Omnia quaecumque orantes petitis credite: quia accipietis et veniet vobis. Cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis aduersus aliquem: vt pater vester qui in celis est dimittat vobis peccata vestra."
¶ Lucas in euangelio. 11. capitulo. "Cum oratis: dicite: Pater sanctificetur nomen tuum adueniat regnum tuum: panem nostrum quottidianum da nobis quotidie: et dimitte nobis debita nostr: siquidem et ipsi dimittimus: omnibus dimittentibus nobis: et ne nos inducas in temtationem."
¶ Ioannes in euangelio. capitulo. 9. "Peccatores deus non audit: sed siquis dei cultor est: et eius voluntatem facit: hunc exaudiet."
¶ Paulus apostolus epistola. i. ad corinth. capitulo. 14. "Si orem lingua: et spiritus meus non orat: mens mea sine fructum est."
/ Idem in epistola ad collosenses capitulo. 3. et penultimo. "Quemquodcumque facitis verbo aut opere: omnia in nominedomini iesu christi facite."
¶ Iacobus apostolus epistola. i. capitulo. 5. "Orate pro inuicem vt saluemi. Multum valet deprecatio assidua."
¶ Boetius de consolatione libro. 5. et finalis. capitulo. 11. et fi. "In deo praeces ponitecum recte sunt inefficaces esse non possunt."
On this page