Text List

Rubrica 16

Rubrica 16

De ieiunii religione

¶ De ieiunii religione. Rubrica. 16

MAttheus in euans. c. 15 "Non quod intrat in os coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem."

¶ Paulus apostolus epistola ad roma. c. 14 "Is qui manducat non manducantem non spernat: et qui non manducat manducantem non iudicet. Et qui manducat domino manducet: gratias enim agit deo: et qui non manducat domino non manducat: et gratias agit deo."

/ Idem epistola i. ad corin. c. 9. "Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi:"

Gregorius in pasto. c. 44. "Admonendi sunt abstinentes vt nouerint quia tunc placentem deo abstinentia offerunt cum ea qui sibi de alimentis subtrahunt indigentibus largiuntur. Non deo sed sibi quisque ieunat: si ea que sibi ad tempus subtrahit non inopibus subtrahit: sed ventri postmodum offerenda custodit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 16